{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Disciplina Scholarum 2.30-43","citation":"Boethius, De Disciplina Scholarum 2.30-43","ref":"2.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/2.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/2.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/2.30.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Disciplina Scholarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Ubi enim ebrietas, ibi furor dominatur, ubi furor dominatur; ibi nulla sapientia, sed insipientia patent vagatur. Hujus autem rationis quotidiana patent exempla. et virtutum detrimenta. Quæ etiam pestis consorte vinoso deterior, quia si studere nequeat, cæteros gymnasiis inhiare volentes corrodit, errorem litis confovet, vel pugnis opem orat. O qualis permixtio studentibus est cum dissoluto! Ejuciat ergo ab integritate consortii tales prudentium discretio ordine irregressibili et hoc tempore determinato. Hæc autem secunda species primæ quandoque præambula, posterioris autem pedisequa appetitiva. O quantum erroris immittit ebrietas in mentem discipuli, nisi freno sobrietatis castigetor ad ungnem fertia species luxuriæ est concupiscentia quæ ornalibus inhiat, parentumque progeniei maritata consistit, quibus paupertatis tuta facultus cedit invicta. Hæc autem vestium gaudet varietate frequentiæ, earumque in sigillatione membratim, pectinis beneficio cæsuriem polire, et calamistri tortuositate, florumque diversitate seriatim lascivire, gulamque suam fuco perfundere, novaculæque frequenti castigationi inhiare, sinum aromatibus ad implere, gemmatis colla monilibus, Parlhorumque cingulis ventrem castigatum plebi ostendere, rostratis tabulatisque calceis ut regina incedere, colloque elato, gutture inflato, supercifio mutilato, oculo impudico, fastuosoque incessu semicirculariter incedere gaudet. Raris autem parumque modestis sermonibus ampullari, appositisque cibariis omnia fastidire, fitibus servientes, probris affines, cruciatibus ignotos affligere, ultimo raroque scholis interesse, parumque prodesse, primo eisdem abesse festinat. O qualis quantaque vitiorum est permixtio! Cum quodam tempore me Athenis causa discendi recepissem, Ganymedem Pyrrhi dictatoris filium omnibus prædictis laborantem inspexi, qui quandoque pedulis limbatis, quandoque caligis maculatis, per horam cedrinis tibiis elatus, nudisque pedibus præcessit, ariopagumque ut stomachatus impetiit, cauteque sæpissime providi ne mihi insurgeret, quia alienigena eram Quid plura quod dicam? ad tantam licet invitus devenit inopiam, quod ea quæ prius fastidiendo contempsit, mendicans corrogando composuerit fortunæ meatu permutato.Sed hæc hactenus sufficiant.","prev":{"citation":"De Disciplina Scholarum 2.17-29","label":"2.17 to 2.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/2.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/2.17"},"next":{"citation":"De Disciplina Scholarum 3.1-21","label":"3.1 to 3.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/3.1"},"credit":{"text":"Boethius, De Disciplina Scholarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1040/tmp1040/tmp1040.tmp1040.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}