{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Disciplina Scholarum 4.1-15","citation":"Boethius, De Disciplina Scholarum 4.1-15","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/4.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Disciplina Scholarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Omnia siquidem superius expeditade scholarium informatione sunt infixa, nunc de eorum sagaci provisione breviter est tractandum. Cum ergo humani corporis complexio phlegmate, sanguine, cholera et melancholia consistat suffulta, ab aliquo prædictorum necesse est quemlibet elicere præeminentiam. Melancholico vero pigritiei timorique subjecto, locis secretis et angulosis strepituque carentibus, lucisque parum recipientibus, studere est opportunum, saturitatemque declivem serasque cœnas præcavere, potibusque mediocribus gaudere ad naturæ studium prout studii desiccatio exegerit; plenaria potus receptione ad mensuram confoveri, ne nimii studii protervitas phthisim generet, anhelam thoracisque strictitudinem. Phlegmaticus vero licet strepitu vigentibus ædibus, lucisque capacissimis præceptis studiis potest informari;poculis plenioribus potest sustentari, cibariis omnigenisque confoveri, venereoque accessu, si fas est dicere, mensurnus permolliri deberet. Sanguineus autem, cujus complexionis favorabilior est compago, omnibus ædibus vel locis potest adaptari, quem ludendo sæpius novimus confoveri gravissimis quæstione, quam si obliquantibus hirquis parietes solus occillaret. Tamen in hoc semper non est confidendum, hunc cibariis levioribus potibusque gratissimis decet hilarari.Cholericus vero pallidæ effigiei plerumque subjectus solitudini supponatur, ne nimii strepitus auditu bilem infundat in totam cobortem, sicque magistratus venerabilem lædat majestatem. O quam masistratus læsio vitanda est! Hunc cœna grandiori novimus sustentari, potuque fortiori deliniri. Cavendum est autem ne litis horror potus administratione istius rabidis mentibus extrahatur.Si autem qualitates assignare ignorans sit societas, theoricos consulat seque sic cognoscat. Pluribus vero mentibus intimatum est gnothiselithos. Felicisque discipuli discretio, magistratui gaudeat subjici, eumque metuendo diligat, fidelisque existat.Nec ei, sub picturatæ dilectionis obtuitu, Albinus existat detrahendo. Quid enim detractore nequius? Væ magistratus detractori! Etiamsi fuerint mille cum eo venienti magistro assurgat, pro loco et tempore salutando caputque inclinet, eumque, si jubeat, assequatur, mansionique ejus, si possit, se inserat cohabitando, ut sic castigatus non solum se remordeat, verum etiam si locus adfuerit ad eum confluat inquirendo.","prev":{"citation":"De Disciplina Scholarum 3.41-46","label":"3.41 to 3.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/3.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/3.41"},"next":{"citation":"De Disciplina Scholarum 4.16-28","label":"4.16 to 4.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/4.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/4.16"},"credit":{"text":"Boethius, De Disciplina Scholarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1040/tmp1040/tmp1040.tmp1040.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}