{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Disciplina Scholarum 5.1-14","citation":"Boethius, De Disciplina Scholarum 5.1-14","ref":"5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/5.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Disciplina Scholarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Cum ad magistratus excellentiam bonæ indolis adolescens velit ascendere, necessarium est ut tria genera statuum, quæ in assignatione probabilitatis innuit Aristoteles, diligenter intelligat. Sunt autem quidam vehementer obtusi, alii mediocres, tertii excellenter acuti. Nullum vero vehementer obtusorum vidimus unquam philosophico nectare vehementer inebriari. Istis autem mechanica gaudet maritari, mediocribus politica.Excellenter vero auctorum tres invenimus partitiones, quorum quidam sunt excellenter acuti, alii mediocres, tertii excellentissime acuti. Excellenter acutis gaudet œconomica, mediocribus vero sub lunari globo physica, apothecariorumque practica. Excellentissime acutis, quos maxime Aristoteles notos secundum philosophiam vocat, universalium per experimenta singularium arridet cognitio;.hæc trivialium domina est, quadrivialium potentia. o quam est felix exhibitio! Mediocritatis tamen extrema partitio, bonos perfectosque licet sibi quandoque comparavit cum sudore.magistratus tamen dotati sunt honore consumpto flore juventæ. Istis tamen siquidem prædictis hoc modo est ordinandum: primo ut sciat quisque ad tanti nominis pertineant reverentiam, ut quæ scita sunt exprimere noscat,et ne scriptorum commissiuni se totaliter committat, ut Lucretius, qui cujuslibet quæstionis modum propositæ inquirendo, dimisso comitatu schedulis confluebat. Secundo ut librorum copiam suæ acquirat exercitatiuni, ut cum opus fuerit eos consulat. Nec omnino eis in credat, ut Jugo qui Montani sui magistri monitis tantum confisus est, quod omne verbum ab ipsius ore progressum quaternullis exarabat et tanquam sacrum existimabat, nil aliud quam magistri vicem in scholis obtinens prædicabat, unde multoties pudore confusus inclusus abibat. Quippe miserrimi est ingenii semper inventis et non inveniendis uti, stultus est magistratus orationibus omnino confidere, sed primo credendum est, donec videatur quid sentiat; postea fingendum est eumdem docendo errasse, ut si forte reperire queat quid commissæ objiciat sedulitati. Tertio ut quosdam habeat quos secreta doceat, librosque legat, aliisque redumentis informet, ut sic intellecta sciat, scitaque exprimere discat, et expressione frequenti usum comparet, usus magisterium propinat: alios namque docere est propriæ facultati indulgere.","prev":{"citation":"De Disciplina Scholarum 4.64-68","label":"4.64 to 4.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/4.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/4.64"},"next":{"citation":"De Disciplina Scholarum 5.15-27","label":"5.15 to 5.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/5.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-disciplina-scholarum/5.15"},"credit":{"text":"Boethius, De Disciplina Scholarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1040/tmp1040/tmp1040.tmp1040.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}