{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Divisione 196-206","citation":"Boethius, De Divisione 196-206","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/196.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Divisione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Oportet autem non omnia speculari quasi actu dividant,sed quasi animo et ratione,ut vinum aqua mistum dividimus in vina aquæ mista, haec actu; dividimus etiam in vinum et aquam,ex quibus mistum est, haec ratione, haec enim jam mista actu separari non possunt. Fit autem totius divisio in materiam atque formam.Aliterenim constat statua ex partibus suis,aliter ex materia et forma,id est ex aere et specie.Similiter autem etiam illa tota dividenda sunt, quas continua non sunt, eodem quoque modo et ea quæ sunt universalia, ut hominum alii sunt in Europa, alii in Africa,alii in Asia.Ejus quoque totius quod ex virtutibus constat, hoc modo facienda est divisio.Animae alia pars est in virgultis,alia in animalibus,et rursus ejus quae est in animalibus, alia est rationalis,alia sensibilis est. Et rursus haec aliis sub divisionibus dissipantur.Sed non est anima horum genus,sed tatum, partes enim hae animae sunt, sed non ut in quantitate,sed ut in aliqua potestate et virtute. Ex his enim potentiis substantia animae jungitur; unde fit,utquiddam simile habeat hujusmodi divisio, et generis, et totius divisionis. Nam quod qu.flibet pars cujus fueritejus animae praedicatio eam sequitur,ad generis divisionem refertur, cujus ubicunque species fuerit, ipsum mox consequiturgenus; quod autem non omnis anima omnibus partibus jungitur,sed aliis alia,hoc ad totius naturam referri necesse est. Restat igitur ut de vocis in significationes divisiones tractemus.Fit autem vocis divisiotribusmodis.Dividiturenim in significationes plures, ut aequivoca vel ambigua. Plures enim res unum nomen significat,ut canis.Plures rursus una oratio, ut cum dico Græcos vicisse Trojanos. Alio autem modo secundum modum,huecenim pluranon significant,sed multis modis,utcum dicimus infini.","prev":{"citation":"De Divisione 183-195","label":"183 to 195","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/183"},"next":{"citation":"De Divisione 207-211","label":"207 to 211","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/207"},"credit":{"text":"Boethius, De Divisione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1031/tmp1031/tmp1031.tmp1031.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}