{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Divisione 212-221","citation":"Boethius, De Divisione 212-221","ref":"212","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/212","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/212.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Divisione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Quod enim ego non dixi,ille potius suspicabitur quam aliquaratione id quod ante prolatum non est perspicaciter videat.Tot igitur modis cum vocis divisio fiat,aut per significantias,aut per modum significationum, aut per determinationes, in his quae secundum significantiam dividuntur,non solum dividendæ sunt significationes,sed etiam diversas res esse qua; significantur, diffinitione demonstrandum est. Aristoteles enim haec in Topicis diligenter praecepit, ut in his quae dicuntur bona, alia sunt bona,ut ea quae boni retinent qualitatem, alia quae ipsa quidem nulla qualitate dicuntur,sed quod bonam rem faciunt, idcirco bona dicuntur. Oportet autem maxime exercere hanc arlem,ut ipse Aristoteles ait,contra sophisticas importunitates.Si enim nulla subjecta sit res quam significat vox,designalivaesse non dicitur; sin vero una res sit quam significat vox,dicitursimplex; quod si plures,multiplex,id est multa significans. Dividenda igiturhsec recte sunt, ne in aliquo syllogismo capiamur. Sin vero amphibola oratio est,id est ambigua evenit,ut aliquoties utroque modo possibilia sint quae significantur,ut id quod superius dixi, potuit enim fieri ut Graeci vincerent Trojanos,et Trojani Graecos superarent: sunt vero alia quae impossibilia sunt, ut cum dico hominem comedere panem,significat quidem quod homo comedat panem,rursus quod panis hominem, sed hoc impossibile est; ergo quoties ad contentionem venitur.dividendapossibilia et ill possibilia sunt.Quoties ad veritatem,sola possibilia dicenda,impossibilia relinquenda sunt.Quoniam plures sunt species plura significantium vocum, ergo dicendum est quod aliae in particula multiplicitatis significationem habent, alite in tuta oratione. Et earum quae in particula habent,pars ipsa aequivoca dicitur.Tota vero ipsa oratio secundum aequivocationem multiplex est.Illa vero quæ in oratione tota significationis multiplicitatem retinet (ut supra dictum est) ambigua nuncupatur.","prev":{"citation":"De Divisione 207-211","label":"207 to 211","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/207"},"next":{"citation":"De Divisione 222-238","label":"222 to 238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/222"},"credit":{"text":"Boethius, De Divisione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1031/tmp1031/tmp1031.tmp1031.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}