{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Divisione 35-49","citation":"Boethius, De Divisione 35-49","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/35.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Divisione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Æquivocatio vero universalior si- I gnificata re dicitur totum in voce, non etiam tolum in natura. Illo quoque modo a vocis distributione dividitur,quod nihilhabentcommuneprseter solum nomen quae sub ea voce sunt.Quæ vero sub genere collocantur,etnomen generis etdiffmitionemsuscipiunt.Amplius quoquenoneademapud omnesvocis est distributio. Quod enim apud nos dicitur canis, cum ejus multæ significationes in lingua Romana sint,simpliciter fortasse praedicaturin barbara;cum ea quoe apud nos uno nominenuncupantur,illipluribus fortasse significent nominibus.Generis apud omnes eadem divisio distributioque permanet.Unde fit ut vocis quidem divisio ad positionem consuetudinemque pertineat,generis vero ad naturam.Nam quod apud omnes idem est, naturae est.Gonsuetu-. dinis vero est, quod apud aliquos permutatur.Et hæ quidem suntdifferentiæ generis,distributionis et vocis. Generis quoque sectio a totius distributione sejungitur,quod totius divisio secundum quantitatem fit.Partesenim totamsubstantiamconjungentes actu, aut ratione animi et cogitatione separantur. Generis vero distributio qualitate perficitur. Nam cum hominem sub animali locavero,tunc qualitate divisio factaest. Quale namque animal est homo, idcirco quoniam qualitate formatur. Unde qualesit animal horno respondens,aut rationale respondebit, aut certe mortale.Amplius genus omne naturaliter prius est propriis speciebus,totum autem propriis partibus posterius est. Partes quae totum jungunt compositi sui perfectionem alias natura tantum,alias ratione quoquetemporis antecedunt.Unde fit utge- I nus in posteriora, totum vero in priora solvamus. Hinc quoqueilludveredicitur,si genusinterimatur, statim species deperire. Si species interempta sit, non peremptum genus in naturaconsistere.Contra evenit in toto. Nam si pars totius perit, totum non erit, cujus pars una sit interempta. Sed si totum pereat,partes remanent distributæ,ut si de integra domo quis abstulerit tectum, totum quod ante fuit interrupit. Sed perempto tecto, parietes et fundamenta constabunt.Ampliusquoquegenus speciebus materia est.Nam sicut ses accepta forma transit in statuam,ita genus accepta differentia transit in speciem.","prev":{"citation":"De Divisione 22-34","label":"22 to 34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/22"},"next":{"citation":"De Divisione 50-58","label":"50 to 58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/50"},"credit":{"text":"Boethius, De Divisione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1031/tmp1031/tmp1031.tmp1031.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}