{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Divisione 59-67","citation":"Boethius, De Divisione 59-67","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/59.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Divisione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Cum autem propriis nominibus species appellatur, non in differentias, sed in species fit recta generis divisio, unde est ut ex pluribus terminis diffinilio colligatur. Si enim omnes species suis nominibus appellarentur,ex duobus solis terminis omnis fieret diffinitio, ut cum dico, Quid est homo? quid mibi necesse esset dicere animal rationale mortale, si animal rationale esset proprio nomine nuncupatum, cum reliqua quoque differentia,id est mortalijunctum diffinitionem hominis verissima rationeelintegra conclusione perficeret?Nunc autem ad diffinitiones integras specierum divisio necessaria est,et forte in eodem divisionis diffinitionisque ratio versatur.Nam divisionibus junctis una componitur diffinitio.Sed quoniam alia sunt æquivoctl,alia univoca, et quae sunt univoca ipsa in generum suscipimus sectiones, quae vero sunt aequivoca, in his divisio sola significationis est,videndum prius est quid sit aequivocum,quid univocum,ne cum ista fefellerint, aequivocum nomen quasi in species, ita in significativas resolvamus,unde fit ut rursus ad divisionem necessaria sit diffinitio.Quid enim sit aequivocum. quid univocum diffinitione colligimus.Sunt autem differentiae aliae per se,aliae vero per accidens;et harum aliae sunt consequentes statim,aliae relinquentes statim. Relinquentes hujusmodi sunt, ut dormire, sedere, stare, vigilare; consequentes vero,ut capilli crispi, si non admissi sunt calamistro, et glauci oculi, si non sint quadam extrinsecus debilitate turbati.Sed hæc ad generis divisionem sumenda non sunt. Neque ad diffinitiones sunt commoda, omne enim quod ad divisionem generis aptum est, idem ad dilfinitiones rectissime congregamus.Illa vero quæ per se sunt sola ad divisionem generis apta sunt.Haec enim informant et perficiunt uniuscujusque substantiam, ut hominis rationabilitas et mortalitas. Sed has quemadmodum probare possimus,utrumexeosintgenere statim relinquentium, anconsequentium,an in substantia permanentium, hoc modo est videndum. Neque enim sufficit scire quasindivisione sumamus,nisiillud quoquecognitum sit,quemadmodum easdemipsasquæsumendæ sunl etquaerejiciendasrectissime cognoscamus.Videndum ergo primum est utrum proposita differentia omni possit et semper inesse subjecto;quod si ipsa vel actu vel ratione sejungitur, hæc a divisione generis separanda est.","prev":{"citation":"De Divisione 50-58","label":"50 to 58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/50"},"next":{"citation":"De Divisione 68-74","label":"68 to 74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/68"},"credit":{"text":"Boethius, De Divisione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1031/tmp1031/tmp1031.tmp1031.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}