{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Divisione 68-74","citation":"Boethius, De Divisione 68-74","ref":"68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/68.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Divisione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Si enim saepe et actu et ratione sejunguntur, ex eo sunt genere quæ statim relinquunt,ut sedere quod frequentius quidem separatur,et actu ipso a subjecto dividitur. Quæ vero ratione sola a subjecto dividuntur, ea sunt consequentium differentiarum, ut glaucis oculis esse a subjecto ratione sejungimus, ut cum dico,est animal luminibus glaucis,ut quilibethomo;quod si hie non essethujusmodi,non eum res aliquaessehominem prohiberet.Aliud rursusestquod ratione separari non possit quod si separatum sit,species interimatur, ut cum dicimus inesse homini ut solus numerare possit, vel geometriam discere; quod si hæc possibilitas ab homine sejungitur, homo ipse non permanet.Sed has nonstatimearum differentiarum sunt quae in substantia insunt. Nam non idcirco homo est, quoniam haec facere potest, sed quoniam rationalis est, atque mortalis. Hae igitur differentiae per quas species consistit, ipsae et in diftinitione speciei, ut hominis, et in generis ejus divisione, quod continet speciem, ut ipsum hominem,collocantur;et universatiterdicendumest,qusecunque differentiae hujusmodi sunt, ut non modo præter has species esse non possit,sed per eas solas sit, hae vel in divisione generis, vel in speciei diffinitione sumendae sunt.Quoniam vero quaedam sunt quae differunt, quae contra se in divisionibus poni non debent,ut in animali rationale et bipes, nullus enimdicitanimalium alia sunt rationalia, alia duos pedes habentia,idcirco quod rationale et bipes licet differant,nullatamen aseoppositione sejunguntur. Constat quæcunque ase aliqua oppositione differunt, eas solasdifferentiassubgenere positasgenusipsum posse disjungere. Sunt autem oppositiones quatuor, aut ut contraria, ut bonum malo;aut ut habituset privatio,ut visus et cæcitas.Quanquarn sintetquaedam res in quibus discernere difficultas sit utrum in contrariis an in privationeet habitu easoporteat collocari, ut sant motus, quies, sanitas, aegritudo, vigilatio,somnus, lux,tenebrae.","prev":{"citation":"De Divisione 59-67","label":"59 to 67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/59"},"next":{"citation":"De Divisione 75-87","label":"75 to 87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/75"},"credit":{"text":"Boethius, De Divisione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1031/tmp1031/tmp1031.tmp1031.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}