{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Divisione 88-100","citation":"Boethius, De Divisione 88-100","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/88.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Divisione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Sin vero econtrario feceris, aut neutrum subito, aut tardius utrumque cognosces. Divisio vero quae propter apertissimam generis naturam reperta est, debet potius ad intelligibiliora deducere.Amplius quoque prior est affirmatio, posterior vero negatio. Quod autem primum est, in divisione quoque primitus oportet ordinari. Necesse est quoque semper finita infinitis esse priora, ut aequale inaequali, virtutem Viliis,certum incerto,stabile et fixum instabili et mutabili. Sed omnia quae aut definita parte orationis aut affirmatione proferuntur, plus finita sunt quam aut nomen cum particulanegativa, aut tota negatio. Quare finito potius quam infinito est facienda divisio.Sed si cui per haec quasdam paretur anxietas aut obscuriora sint fortasse quam ipse desiderat,nibil ad me cognitionem facilem pollicentem. Neque enim rudibus haec totius artis,sed imbutis et ulteriore pene loco progressis legenda et discenda proponimus. Qui vero hujus operis,id est dialectici ordo sit,cum de ordine peripatetice disciplina: mihi dicendum esset,diligenter exposui. Haec quidem dicta sunt de oppositione quam affirmatio et negatio constituit.Illa vero quae secundum habitum privationemque fit,ipsa quoque superiori videtur esse consimilis.Negat enim quodammodo privatio habitum,sed differt,quod semper quidem potest esse negatio, privatio vero non semper, sed tunc quando habere habitum possibile est; hoc vero nos jam praedicamenta docuere. Quare forma quaedam intelligitur esse privatio.Non enim tantum privat, sed etiam circa seipsam privatum quem que disponit. Neque enim ccecitas oculum solum privatlumine,sed ipsa quoque secundum se privatum luce disponit; caecus enim dicitur ad privationem quodammodo quasi dispositus et affectus,hoc quoque Aristoletes testatur in Physicis.Unde fit utprivationisdifTerentia ad generis divisionem frequenter utamur.Sed hic quoque eodem modo sicut in contradictione faciendum est.Prius enim ponendus est habitus qui est affirmationi consimilis,post vero privatio quæ negationi.Aliquoties tamen privationes quaedam habitus vocabulo proferuntur, ut orbus, caecus, viduus.","prev":{"citation":"De Divisione 75-87","label":"75 to 87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/75"},"next":{"citation":"De Divisione 101-113","label":"101 to 113","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-divisione/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-divisione/101"},"credit":{"text":"Boethius, De Divisione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1031/tmp1031/tmp1031.tmp1031.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}