{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 1.1.1.1-14","citation":"Boethius, De Musica 1.1.1.1-14","ref":"1.1.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.1.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.1.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.1.1.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Omnium quidem perceptio sensuum, ita sponte ac naturaliter quibusdam viventibus adest, ut sine his animal non possit intelligi. Sed non æque eorumdem cognitio ac firma perceptio animi investigatione colligitur. Illaboratum est enim quod sensum percipiendis sensibilibus rebus adhibemus. Quae vero sit ipsorum sensuum secundum quos agimus natura, et quae rerum sensibilium pruprietas; id non obvium neque cuilibet explicabile esse potest, nisi quem conveniens investigatio veritatis contemplatione direxerit, Adest euim cunctis mortalibus visus, qui utrum venientibus ad visum figuris, an ad sensibilia radiis emissis efficiatur, inter doctos quidem dubitabile est, vulgus quoque ipsa dubitatio præterit. Rursus cum quis triangulum respicit, vel quadratum, facile id quod oculis invenitur agnoscit. Sed quaenam trianguli vel quadrati sit natura, a mathematica necesse est petat. a Idemque de caeteris ti sensibus dici potest, maximeque de arbitrio aurium, quarum vis ita sonos captat, ut uon modo de his judicium capiat, differentiasque cognoscat, verum etiam delectetur sæpius, si dulces coaptatique modi sunt, angatur vero, si dissipati atque incohoerentesc feriant sensum. Unde fit, ut cum sint quatuor matheseos disciplinae, cæteræ quidem ad investigationem veritatis laborent; musica vero non modo speculationi, verum etiam moralitati conjuncta sit. Nibil a est enim tam propnum e humanitati, quam remitti dulcibus modis astringique contrariis. Idque non modo sese in singulis vel studiis vel aetatibus tenet, verum per cuncta diffunditur studia, et infantes ac juvenes, necnon etiam senes, ita naturaliter affectu quodam spontaneo modis musicis adjunguntur, ut nulla omnino sit astas quae a canti- Iense dulcis delectatione sejuncta sit. Hinc etiam internosci potest, quod non frustra a Platone dictum est, mundi animam, musica convenientia fuisse conjunctam. Cum enim g ex eo quod in nobis est junctum convenienterque coaptatum, illudexcipimus, quod in sonis apte convenienterque conjunctum est, eoque delectamur, nos quoque ipsos eadem similitudine a compactos esse cognoscimus.","prev":{"citation":"De Musica 1","label":"Section 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1"},"next":{"citation":"De Musica 1.1.1.15-37","label":"1.1.1.15 to 1.1.1.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.1.1.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.1.1.15"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}