{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 1.20.1.1-23","citation":"Boethius, De Musica 1.20.1.1-23","ref":"1.20.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.20.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.20.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.20.1.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Simplicem principio fuisse musicam refert Nicomachus, adeo ut quatuor nervis tota constaret. Idque usque ad Orpheum duravit, ut primus quidem nervus et quartus diapason consonantiam resonarent. Medii vero ad se invicem atque ad extremos diapente, ac diatessaron, ac tonum. Nihil vero in eis esset inconsonum, ad imitationem scilicet musicas mundanæ, quae ex quatuor constat elementis. Cujus quadrichordi Mercuriusdicitur inventor. Tetrachordum Mercurii, Quinta vero chordam post Chorebus Athylis filius adjunxit, qui fuit Lydorum rex. Hyagis vero Phryx sextum his apposuit nervum. Sed septimusjnervus a Terpandro Lesbio adjunctus est, secundum septem scilicet planetarum similitudinem. Inque bis qua gravissima quidem erat, vocata est hypate, quasi major atque honorabilior. Unde Jovem etiam Hypaton vocant. Consulem eodem quoque nuncupant nomine propter excellentiam dignitas, eaque Saturno est attributa propter tarditatem motus et gravitatem soni. Parhypate vero secunda, quasi juxta hypaten posita et collocata. Lichanos tertia idcirco, quoniam lichanos digitus dicitur, quem nos indicem vocamus. Graecus a lingendo lichanon appellat. Et quoniam in canendo ad eam chordam, qtJEe erat tertia ab hypate, index digitus, qui est lichanos inveniebatur, idcirco ipsa quoque lichanos appellata est. Quarta dicitur mese, quoniam inter septem semper est media. Quinta est paramese, quasi juxta mediam collocata. Septima autem dicitur nete, quasi neate, id est inferior. Inter quam neten et paramesen est sexta, quæ vocatur paranete, quasi juxta neten locata. Paramese vero quoniam tertia est a nete, eodem quoque vocabulo trite, id est tertia nuncupatur, ut sit descriptio hæc. His octavam Samius Lichaon adjunxit, atque inter paramesen, quæ etiam trite dicitur, et paraneten nervum medium coaptavit, ut ipse tertius esset a nete. Et paramese quidem vocata est a solum, quæ post mediam collocabatur. Trites vero nomen perdidit, posteaquam inter eam atque paraneten tertius a nete locatus est nervus, qui digne trites nomen exciperet, ut sit octochordum Ksecund urn Lichaonis additionem, hoc modo: tu superioribus igitur duabus dispositionibus heptachordi et octochordi.","prev":{"citation":"De Musica 1.19","label":"Book 1, Chapter 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.19"},"next":{"citation":"De Musica 1.20.1.24-39","label":"1.20.1.24 to 1.20.1.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.20.1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.20.1.24"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}