{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 1.20.1.24-39","citation":"Boethius, De Musica 1.20.1.24-39","ref":"1.20.1.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.20.1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.20.1.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.20.1.24.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Heptachordum quidem dicitur synemmenon, quod est conjunctum. Octochordum vero diezeugmenon, quod est disjunctum. In heptachordo enim est unum tetrachordum, hypate, parhypate, lichanos, mese. Aliud vero mese, paramese, panarete, nete, dum mesen nervum secundo numeramus, atque ideo duo tetrachorda per mesen conjunguntur. In octochordo vero quoniam octo sunt chordæ, superiores quatuor, id est hypate, parhypate, lichanos, mese, unum tetrachordum explent. Ab hoc vero disjunctum atque integrum inchoat a paramese, progrediturque per triten et paraneten, et a finitum ad neten, et est disjunctio, quae vocatur v diezeuxis. Tonusque est distantia meses et parameses. Hic igitur mese tantum quidem nomen obiinuit. Non enim est [media positione, quia in octochordo duæ quidem semper mediae reperiuntur, sed una media non potest inveniri. Propbrastus autem periotes ad graviorem partem unam addidit chordam, ut faceret totum enneachordum. Quae quoniam super hypaten est addita, hyperhypate est nuncupata. Quae prius quidem dum novem chordarum tantum esset cythara, hyperhypate vocabatur. Nunc autem lichanos hypaton dicitur aliis superadditis. In quo ordine atque instructione, quoniam ad indicem digitum venit, lichanos appellata est. Sed hoc posterius apparebit. Nunc vero enneachordi ordo sic se habet.","prev":{"citation":"De Musica 1.20.1.1-23","label":"1.20.1.1 to 1.20.1.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.20.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.20.1.1"},"next":{"citation":"De Musica 1.20.2","label":"Book 1, Chapter 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.20.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.20.2"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}