{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 1.33","citation":"Boethius, De Musica 1.33","ref":"1.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.33.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":194,"text":"Omnia tamen quae dehinc diligentius expedienda sunt, summatim nune ac breviter attentemus, ut interim in superficie quadam animum hæc lectoris assuefaciant, qui ad interiorem scientiam posteriore tractatione descendet. Nunc vero quod eratPythagoricis in niorem, ut cum quid a magistro Pythagora diceretur, hinc nullus rationes petere audebat, sed erat ei ratio docentis auctoritas, idque fiebat quandiu discentis animus firmiore doctrina roboratus, ipse eamdem rerum rationem nullo etiam docente reperiret; ita etiam nunc lectoris fidei qua? proponimus, commendamus. ut arbitretur diapason in dupla, diapente in sesquialtera, diatessaron in sesquitertia, diapente ac diapason in triplici, bis diapason in quadrupla propositione consistere. a Post vero et hoc ratio diligentius explicabit, et quibus modis aurium quoque judicio consonantiæ musicae colligantur, caeteraque omnia quæ superius dicta sunt amplior tractatus edisseret, et tonum sesquioctavam facere proportionem, eumque induo aequa dividi non posse, sicut nullam ejusdem generis proportiones, id est superparticularis; diatessaron etiam consonantiam duobus tonis semitonioque consistere, semitonia vero esse duo, majus ac minus, diapente autem tribus tonis ac semitonio minore contineri. Diapason vero quinque tonis ac duobus minoribus semitoniis expleri, neque ad sex tonos ullo modo pervenire. Hæc omnia posterius et numerorum ratione et aurium judicio comprobabo, atque hæc hactenus.","prev":{"citation":"De Musica 1.32","label":"Book 1, Chapter 32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.32"},"next":{"citation":"De Musica 1.44","label":"Book 1, Chapter 44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.44"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}