{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 1.4","citation":"Boethius, De Musica 1.4","ref":"1.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.4.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Quae vero sunt inæqualia, quinque inter se modis inaequalitatis momenta custodiunt. Aut enim alterum ab altero multiplicate transcenditur, aut singulis partibus, aut pluribus aut multiplicitate et parte, aut multiplicitate et partibus. Et primum quidem inaequalitatis genus multiplex appellatur. Est vero multiplex ubi major numerus minorem numerum habet, in se totum, vel bis, vel ter, vel quater, ac deinceps nihilque deest, nihilque exuberat, appellaturque vel duplum,vel triplum, vel quadruplum. atque ad hunc ordinem in inlinita progreditur. Secundum vero inæqualitatis genus est quod appellatur superparticulare, id est cum major numerus minorem numerum habet in se totum, et unam ejus aliquam partem, eamque vel dimidiam, ut tres duorum, et vocatur sesquialtera proportio, vel tertiam, ut quatuor ad tres, et vocatur sesquitertia. Ad hunc etiam modum in posterioribus numeris pars aliqua a majoribus super minores numeros continetur. Tertium vero genus inæqualitatis est, quotiens major numerus totum intra se minorem continet, et ejus aliquantas insuper partes, et si duas quidem supra continet, vocabitur proportio superbipartiens, ut sunt quinque ad tres. Sinvero tres super se continet, vocabitur supertripartiens, ut suut septem ad quatuor. Et in cæteris quidem eadem similitudo esse potest. Quartum vero est inaequalitatis genus, quod ex multiplici et superparticulari conjungitur, cum scilicet major numerus liabet in se minorem numerum, vel bis vel ter vel quotieslibet, atque ejus unam aliquam partem. Et si eum bis habet, et ejus dimidiam partem, vocabitur duplex sesquialter, ut sunt quinque ad duo. Sin vero bis minor continebitur, et ejus tertia pars, vocabitur duplex sesquitertius, ut sunt septem ad tres. Sin vero tertio continebitur, et ejus dimidia pars, vocabitur triplex sesquialiter. ut sunt septem ad duo. Atque ad eumdem modum in coeteris Let multiplicitatis et superparticularitatis vocabula variantur. Quintum est genus inaequalitatis, quod appellatur multiplex superpartiens, quando major numerus minorem numerum habet in se totum plusquam semel, et ejus plusquam unam aliquam partem. Et si bis major numerus minorem numerum continebit, duasque ejus insuper partes, vocabitur duplex superbipartiens, ut sunt tres ad octo, et rursus triplex superbipartiens, ut sunt tres ad undecim. Ac de his idcirco nunc strictim ac breviter explicamus, quoniam in libris quos de Arithmetica Institutione conscripsimus. diligentius enodavimus.","prev":{"citation":"De Musica 1.3","label":"Book 1, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.3"},"next":{"citation":"De Musica 1.5","label":"Book 1, Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.5"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}