{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 1.44","citation":"Boethius, De Musica 1.44","ref":"1.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.44.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":364,"text":"Nunc illud est intuendum quod oaanis ars, omnisque etiam disciplina honorabiliorem naturaliter habeat rationem, quam artificium, quod manu atque opere artificis exercetur. Multoenim est majus atque altius scire quod quisque faciat, quam ipsum illud efficere quot sciat; etenim artificium corporale, quasi serviens famulatur. Ratio vero quasi domina imperat, et nisi manus secundum id quod latio sancitefticiat, frustra lit. Quanto igitur praeclarior est scientia musicae in cognitione rationis, quam in opere efficiendi atque actu tantum, scilicet quantum corpus mente superatur! Quod scilicet rationis expers servitio degit, illa;vero imperat, atque ad rectum deducit, quod nisi pareat ejus imperio, et expers rationis opus titubabit. Unde iit ut speculatio rationis operandi actu non egeat. Manuum vero opera nulla sint, nisi ratione ducantur. Jam vero quanta sit gloria meritumque rationis hic intelligi potest, quod casteri(ut ita dicam) corporales artifices non ex disciplina, sed ex ipsis potius instrumentis cepere vocabula. Nan: citharoedus ex cithara, vel tibicen ex tibia, cæterique suorum iustrumentorum vocabulis nuncupantur. Is vero est musicus qui, ratione perpensa, canendi scientiam, non servitio operis, sed imperio speculationis assumit. Quod scilicet in ædificiorum bellorumque opera videmus, et in contraria scilicet nuncupatione vocabuli. Eorum namque nominibus vel aedificia inscribuntur, vel ducuntur trinmphi, quorum imperio ac ratione instituta sunt. non quorum opere servitioque perfecta. Tria sunt igitur genera quae circa artem musicam versantur: unum genus est quod instrumentis agitur, aliud fingit carmina, tertium quodinstrumentorum opus carmenquedijudicat. Sed illud quidem quod in instrumentis positum est, ibique totam operam consumit, ut sunt citharoedi, quique organo cæterisque musicae instrumentis artificium probant, a musicae scientiae intellilectu sejuncti sunt, quoniam famulantur (ut dictum est), nec quidquam afferunt rationis, sed sunt totius speculationis expertes. Secundum vero musicam agentium est genus poetarum, quod non potius speculatione ac ratione quam naturali quodam instinctu fertur ad carmen, atque idcirco hoc qnoque geuus a musica segregandum est. Tertium est quod judicandi peritiam sumit, ut rhythmos cantilenasque eorumque carmen possit perpendere. Quod scilicet quando totum in ratione ac speculatione positum est, hoc proprie musico? deputabitur. Isque musicus est cui adest facultas secundum speculationem rationemve propositam ac musicae convenientem, de modis ac rhythmis, deque generibus cantilenarum, ac de permixtionibus, ac de omnibus de quibus posterins explicandum est, aC:de.poetarum carminibus, judicandi,","prev":{"citation":"De Musica 1.33","label":"Book 1, Chapter 33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/1.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/1.33"},"next":{"citation":"De Musica 2.1","label":"Book 2, Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.1"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}