{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 2.12","citation":"Boethius, De Musica 2.12","ref":"2.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.12.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Quoniam vero de proportionibus quae erant interim tractanda prædiximus, nunc de medietatibus est dicendum. Proportio enim est duorum ad se terminorum quaedam comparatio, terminos autem voco nnmerorum summas. Proportionalitas est æqllarum proportionum collectio. Proportionalitas vero in tribus terminis minimis constat. Constat autem plerumque in pluribus, ut in quatuor vel in sex terminis. Cum enim primus ad secundum terminum eamdem retinet proportionem quam secundus ad tertium, dicitur hæc proportionalitas. Estque inter tres terminos medius, qui secundus est. Has igitur propor. tiones medii termini eonjungentis, trina partitio est- Aut enim aequa est differentia minoris termini ad medium, et medii ad maximum, sed non aequa proportio, ut in his numeris 1, 2, a; inter unum quippe ac duo et inter duo et tres tantum unitas differentiam tenet. Non est autem aequa proportio. Duo quippe ad unum dupli sunt, ternarius ad duo sesquialter. Aut est aequa proportio iu utrisque, non vero aequalibus differentiis constituta, ut in his numeris i, 2, 4. Nam duo ad unum ita sant dupli, quemadmodum quaternariusad binarium. Sed inter quaterna rium binari umque biuarius,inter binarium atque unitatem unitasdifferentiam facit. Est vero tertium medietatis genus, quod neque eisdem proportionibus neque eisdem ditierentiis constat. Sed quemadmodum se habet maximus terminus ad minimum, ita sese habet majorum terminorum differentia ad minorum differentiam terminorum, ut in his numeris 3, 4, 6. Nam sexad3duplus est, inter sex vero binarius interest. Inter quaternarium vero ac ternarium unitas. Sed binarius comparatus ad unitatem rursus duplus est; ergo ut est maxim LIS terminus in numeris ad minimum, ita majorum differentia ad minorum differentiam terminorum. Vocatur igitur illa medietas, inqua sequsesunt differentise, arithmetica. Illa vero in qua æquæ proportiones, geometrica. Illa autem quam tertiam descripsimus, harmonica. Quarum haec subjiciamns exempla: Non vero ignoramus alias quoque esse proportionum medietates, quas quidem in arilhmetica diximus;; sed ad præsentem tractatum liae sunt interim necessariæ. Sed inter has tres medietates proportionalitas quidem proprie, et maxime geometrica nuncupatur, idcirco quoniam æquis proportionibus tota contexitur. Sed tamen eodem utemur promiscue vocabulo, proportionalitates etiam cæteras nuncupantes.","prev":{"citation":"De Musica 2.11","label":"Book 2, Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.11"},"next":{"citation":"De Musica 2.13","label":"Book 2, Chapter 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.13"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}