{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 2.15.1.1-20","citation":"Boethius, De Musica 2.15.1.1-20","ref":"2.15.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.15.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.15.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.15.1.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Sed paulisper quemadmodum istae proportionalitates ab aequalitate B procreantur dicendum est. Prædictum est enim quod in numero valet unitas, idem in proportionibus aequalitatem valere, et sicut numeri caput est unitas, ita proportionum aequalitatem esse principium. Quocirca hoc modo arithmetica medietas ab æqualitate nascetur: positis enim tribus æquis terminis, hi duo modi sunt quibus hæc proportionalitas producatur. Ponatur enim primus primo æquus. Secundus primo et secundo. Tertius primo secundo ac tertio, quod boc monstratur exemplo: Sintunitatestres. Ponaturigitnr primus primo aequus id est unus. Secundus primo ac secundo, id est duo. Tertius primo secundo ac tertio, id est tres, eritque dispositio a talis: Rursus sint tres binarii inæqualitate constituti, 2, 2, 2: ponaturprimus primo aequus, id est. Secundus primo et secundo, id est4. Tertius primo secundo ac tertio, id est 6, et erit dispositio haec: b Sed inhishoc speculandum est, quodsi unitas fuerit ad æqualitatis principium constituta, unitas etiam erit in differentiis numerorum, ipsi vero numeri in- ter se nullum intermittunt. c Si vero binarius teneat aequalitatem, Linarius est differentia, et unus inter terminos semper numerus intermittitur. Sin vero ternarius idem differentia est, inter terminos vero duo naturaliter constituti intermittentur, ac deinceps in hunc modum. Est etiam alia proportionalitatem arithmeticam procreandi via. Ponantur enim tres aequi termini, constitu:,turque primus primo ac secudo æquus, secundus primo ac duobus secundis, tertius primo et duobus secundis ac tertio, tit si sint tres unitates. Sit primo primo ac secundo æquus, id est secundo, Secundus vero primo, ac duobus secundis, id est tertio. Tertius autem primo, duobus secundis ac tertio, id est quatuor, Hicigiturterminorum dilterentiam unitas tenet; inter binarium enim et unitatem, atque inter ternarium ac binarium, unitas interest. Nullus vero naturalis numerus intermittitur. Post unitatem enim mox binarius est, ac post binarium ternariusnaturaliter consLilutus, idem rursus in binario fiat.","prev":{"citation":"De Musica 2.14","label":"Book 2, Chapter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.14"},"next":{"citation":"De Musica 2.15.1.21-45","label":"2.15.1.21 to 2.15.1.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.15.1.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.15.1.21"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}