{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 2.15.1.21-45","citation":"Boethius, De Musica 2.15.1.21-45","ref":"2.15.1.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.15.1.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.15.1.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.15.1.21.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Sintque tres binarii, et sit primus primo ac secundo aequus, id est quaternarius; secundus veru primo et duobus secundis, id est senarius; tertius autem primo, duobus secundis ac tertio, id est octonarius. Hic quoque binarius tenet differentiam terminorum, uno inter eos naturaliter intermisso. Nam inter 4 et quinarius naturaliter intermittitur, inter6 atque septeuarius collocatur. Quod si ternarius æqualitatis principium sit, tiet ternarius differentia;; verbi gratia: Sintf termini tres ad regula. superiorum subtus. In his ergo ternarius esi, differentia, et duo numeri intermissi, id est uno minus quam sit differentia semper numeris intermissis, atque idem et in quaternario, quinarioque perspicitur, et quae nos propter brevitatem tacemus, iisdem regulis ex semetipso diligens lector inveniet. Geometrica vero proportionalitas tunc quemadmodum inveniri ab æqualitate possit ostendimus, quando quemadmodum ab æqualitate omnis inaequalitas profluit monstrabamus, nisi tamen fastidium est, nunc quoque breviter repetendum est. Constitutis enim tribus aequis terminis, ponatur primus primo sequus. Secundus primo ac secundo. ii TertJOprimoduobus secundis actertio. Idemquefiat continue atque ita ex aequalitate geometrica proportionalitas principium sumat. Sed de harum proportionum proprietatibus quam diligentissime in arithmeticis diximus; quod si ad hæc illis instructus lector accedat, nullo dubitationis errore turbabitur. Harmonica vero medietas, de qua nunc paulo latius tractandum est, hac ratione procreatur. Constituatur enim, siquidem duplices curamus effingere, tribus aequis terminis positis, primus primo ac duobus secundis æqualis. Secundus duobus primis et duobus secundis. Tertius semel primo, bis secundo, et ter tertio. Atque hoc modo sint unitates. Constituatur igitur primus primo ac duobus secundis aiqualis, id estternarius. Secundus vero duobus primis et duobus secundis, id est quaternarius. Tertius vero primo ac duobus secundis et tribus tertiis, id est sex. Et si in binariis aequalitas i construatur, vel in ternariis eadem ratio medietatis apparet, duplo a se terminis ditferentiisque distantibus, ut subjectae descriptiones monent.","prev":{"citation":"De Musica 2.15.1.1-20","label":"2.15.1.1 to 2.15.1.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.15.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.15.1.1"},"next":{"citation":"De Musica 2.15.2","label":"Book 2, Chapter 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.15.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.15.2"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}