{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 2.19.1","citation":"Boethius, De Musica 2.19.1","ref":"2.19.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.19.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.19.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Sed Nicomachus non eamdem esse eis arbitratur contrariam positionem. Sed potius ut unitas in arithmeticis crementi erat diminutionisque principium, ita etiam diapason symphoniam reliquarum esse principium, illas vero sibi e contraria divisione posse constitui; id vero facilius erit cognitu si prius prævideatur in numeris. Constituatur igitur unitas, duæque partes ab ea fluant, una multiplicis, alia divisionis. Sitque haec formula: Et ad hunc modum ad infinita progressio est. Binarius enim unitatis duplex est. Contraria vero ejus pars II eisdem dimidium unitatis ostendit. Tres triplus et contraria pars tertia. Quatuor quadruplus, parsque et contraria quarta. Atque ita crescendi et decrescendi in simplici est unitate principium. Idem igitur nunc ad consonantias convertamus. i Est igitur jiapason quæ dupla est supremi loco prineipii, quae vero reliquo? sunt, in contraria divisione hoc modo. Sesquialter quidem triplo, sesquitertius vero quadruplo quod tali argumentatione probabitur. Idem enim j primum est sesquialter, qui primus triplus principalis, scilicet unitatis. Nam ternarius idem primus triplus est, scilicet unitati. Idem primus sesquialter, si binario comparetur. Rursus idem ternarius ejusdem differentia? quam ad binarium facit, cujus naturaliter positus probatur esse sesquialter, triplus est. Cum igitur jure sesquialter triplici opponatur, diapente consonantia, diapente ac diapason consonantiae rationabiliter putatur opponi. Rursus quadruplus sesquitertii contrariam divisionem tenet. Nam qui est primus quadruplus, idem rursus primus sesquitertiusinveniturhoc modo. Quaternariusquippe primus est quadruplus, si unitati primus sesquitertius, si ternario comparetur. Rursus ejus differentiae, quam inter se ac ternarium tenet, ipse tit quadruplus. Unde iit ut sesquitertia proportio, quse est diatessaron, quadruplae proportioni, quae est his diapason, in contrarium dividatur. Dupla vero quoniam nullam habet oppositam proportionem, nec ullius ipsa sesquialtera est, aut exstat numerus cui possit binarius, qui primus est duplus, superparticulari proportione conjungi, talem formam contrariae proportionis excedit. Atque idcirco secundum Nicomachum diapason consonantiarum principium teneat hoc modo.","prev":{"citation":"De Musica 2.18","label":"Book 2, Chapter 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.18"},"next":{"citation":"De Musica 2.19.2","label":"Book 2, Chapter 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.19.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.19.2"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}