{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 2.22.1-21","citation":"Boethius, De Musica 2.22.1-21","ref":"2.22.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.22.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.22.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Restat igitur ut diapente ac diatessaron, et tonum, in superparticularitate ponenda esse monstremus. Nam etsi id in prima quoque probatione ea qua diapason in superparticulari genere non esse ponenda monstravimus, id quoque quodam rationis modo perclaruit; sigillatim tamen de eo ac diligentius pertractemus. Nam si in superparticulari quis bas habi' tudines ponendas esse non dixirit, in mutiplici genere fatebitur collocandas. Nam in supeipartienti vel caeteris mixtis cur poni non possint, superius (ut arbitror) explanatum est. Ponanturigitur, si fieri potest, in multiplici genere. Et quoniam diatessaron consonantia minor est, diapente major, diatessaron duplici, diapente vero triplici proportioni multiplicitatis aptetur. Verisimile est enim ut est consonantia diatessaron consonantiae, diapente continua. ita si diatessaron in duplici statuitur, diapente incontinua duplicis poni, id est triplici. Tonus autem quoniam in habitudinis musicis post diatessaron locatur, nimirum in ea proportione ponatur, quae est minor duplici. Haec autemin multiplicitatisgenerenon potest inveniri. Restat igitur ut in superparticularitatis habitudinem cadat. Sit igitur prima, id est sesquialtera, toni proportio. Nam si duplicem auferamus, triplici, quod relinquitur, sesquialter est. Quod si diatessaron quidem duplex est, diapente vero triplum, a sublato diatessaron a diapente tonus reliquus tit, nullo modo dubitari potest quin tonus in sesquialtera debeat proportione constitui. Sed duæ sesquialteræ proportiones duplicem vincunt, quemadmodum ex artihmeticis instructus sibi potest q'jisque colligere. Duo igitur toni diatessaron superabunt, quod est inconveniens: diatessaron enim duos tonus semitonii spatio transcendit. Non igitur fieri potest ut nou diapente ac diatessaron 'iu superparticulari inæqualitatis genere collocetur. Quod si quis tonum quoque in multiplici genere esse perscribat, quoniam quidem tonus ruinor est quam diatessaron. Diatessaron vero minus est quam diapente, diapente quidem ponatur in quadrupla, diatessaron in tripla, tonus in duplici. Sed diapente constat ex diatessaron et tono.","prev":{"citation":"De Musica 2.21","label":"Book 2, Chapter 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.21"},"next":{"citation":"De Musica 2.22.22-41","label":"2.22.22 to 2.22.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.22.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.22.22"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}