{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 2.22.22-41","citation":"Boethius, De Musica 2.22.22-41","ref":"2.22.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.22.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.22.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.22.22.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Quadruplum igitur secundum hanc rationem constabit ex triplo ac duplo, quod fieri nequit. Rursus statuatur diatessaron quidem in triplici, et diapente in quadruplo. Si igitur auferamus triplum a quadruplo, sesquitertius relinquetur. Rursus si diatessaron diapente consonantiæ subtrahas, fit reliquus tonus. Tonus igitur secundum hanc rationem in sesquitertia proportione constabit. Sed tres sesquitertii uuo triplici sunt minores. Tres igitur toni unum diatessaron nulla ratione supplebunt, quod est falsissimum. Dno enim toni ac semitonium minus diatessaron |consonantiam supplent. Ex his igitur demonstratur diatessaron consonantiam nun esse multiplicem. Dico iautem quoniam nec diapente consonantia in multiplici genere poterit collocari. Nam si c in eo statuatur, quoniam est ei minor continua, id est diatessaron, non locabitur diapente in minimo multiplici, id est duplici scilicet ut si lucus quo diatessaron consonantia possit aptari. Sed diatessaron consonantia multiplicis generis nun est. Quocirca nec diapente, in majore habitudine multiplicis quam est dupla quae minima est, aptari potest. Si igitur diapente in miuima, scilicet dupla, diatessaron vero, qua? minor est, in multiplici quidem aptari non potest. Non est enim quidquam minus a se duplici. Sit igitur sesquialtera, tonus vero sesquitertia, in continua euim proportione locabitur. Sed duo sesquitertii ampliores sunt unu sesquialtero. Duo igitur toni unam diatessaron consonantiam vincent, quod nulla ratione continget. Ex his igitur approbatur diapente ac diatessaron iu multiplici genere collocari non posse: quocirca in superparticulari inaequalitatis genere jure ponentur.","prev":{"citation":"De Musica 2.22.1-21","label":"2.22.1 to 2.22.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.22.1"},"next":{"citation":"De Musica 2.23","label":"Book 2, Chapter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.23"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}