{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 2.28","citation":"Boethius, De Musica 2.28","ref":"2.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.28.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Approbo igitur ad distantiam non esse integram toni medii dimensionem. Etenim ducentorum quadraginta trium et ducentorum 56, ditferentia 13 tantum unitatibus continetur. Qui tredecim minus quidem quam minoris octavam decimam, plus vero quam nonam decimam obtinent partem. Si enim octies decies tredecim ducas, efticies, qui nullo modo aequabit; si decies novies multiplices, supervadent, cum oporteat omne semitonium, si tamen integrum toni dimidium tenet, inter sextam decimam partem ac septimam decimam collocari. Quod posterius demonstrabitur. Nunc illud liquebit talem semitonii distantiam sibimet geminatam, unum toni spatium non posse complere. Age enim ut sese ad habent, tales duas sibimet continuas proportiones, secundum superius descriptam regulam disponamus; enim 50 et et 6 in semetipsos multiplicemus, et sit maximus terminus. Item propria numerositate concrescant, et sit minimus terminus. Rursus igitur ad ducentorum 43 multitudinem concrescant. Erit igitur numerus; hie igitur medius collocetur hoc modo: In eadem igitur sunt proportione ducenti 56 et. In qua ad 62*; et item ad. Sed maximus eorum terminus, qui est, ad minimum qui est, unum integrum non efficit tonum. Quod si primi ad secundum proportio, quae est aequa secundi ad tertium proportioni, integri esse semitonii probaretur, duo dimidia juncta unum necessario efiicerent tonum. Nunc autem cum non sit extremorum terminorum sesquioctava proportio, manifestum est liae duo spatia proprie tonorum dimidia non videri. Quidquid enim cujuscunque est dimidium, id si duplicetur illud efficit, cujus dicitur esse dimidium. Si vero illud implere non possit geminata particula, minus est parte dimidia. Si vero superfluat ac supervadat, plus est parte dimidia. a Præterea probabuntur non facere sesquioctavam proportionem. Si unitatibus comparentur, si octava pars, eisdem secundum eas quae in arithmeticis dictae sunt regulas aggeratur. Quae quoniam integris numeris non consistit, idcirco eamdem octavam partemrelinquimus lectorum diligentiae computandam. Liquet igitur eam proportionem quæ in et est constituta, non esse integrum dimidium toni; quocirca id quod vere semitonium nuncupatur, pars toni minor est quam dimidia. Differentiae f (Pinxissem totum spatium toni. At minimus terminus puta 59049 prcecedentem sesquioctavam non liabet, cum ipse sit quintus sesquioctavus, quinti octupli. Ut id in figurula ante picta comperies.)","prev":{"citation":"De Musica 2.27","label":"Book 2, Chapter 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.27"},"next":{"citation":"De Musica 2.29","label":"Book 2, Chapter 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.29"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}