{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 2.29","citation":"Boethius, De Musica 2.29","ref":"2.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.29.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Reliqua igitur pars, quæ major est, apotome nuncupatur a Græcis, a nobis vero potest vocari decisio. Id enim natura fert, ut quotiens aliquid secatur, ita ut non aequis partibus dividatur, quanto minor pars dimidio minor est, tanto major pars eadem, quae auctior est, dimidium vincat. Quantum igitur semitonium minus integro dimidio toni minus est, tanto apotome toni integrum superat dimidium et vincit. Et quoniam docuimus semitonium in et principaliter stare, nunc ea quae apotome dicitur, in quibus possit minimisconstare numeris approbemus. Si igitur partem recipere octavam possent cum ad eum sesquioctavus numerus comparetur, tunc habitudo ad sesquioctavam summam minimi numeri comparata, apotomen necessaria ratione monstraret. Nunc vero quoniam ei pars octava deesse monstratur, utrique numeri octies fiant. Et ex quidem octies multiplicatis fit numerus. Quibus si propria conferatur octava, qui sunt 2*3, fient. Rursus per octonarium crescant, fient igitur. Atque hic suprascriptorum terminorum in medio collocetur. Tertius igitur terminus ad primum toni retinet proportionem. Secundus ad primum semitonii minoris. Apotomes vero tertius ad secundum. Atque in hisdem p''imis apotomes videtur constare proportio, cum semitonii in et243, minimis numeris spatium contineatur. Idcirco autem et in eadem proportione sunt qua ad ducentos 56, quoniam et octonario multiplicati sunt. Si enim unus numerus duos quoslibet numeros multiplicet, qui ex ea multiplicatione nascuntur, in eadem erunt proportione qua fuerunt hi numeri quos prior numerus multiplicavit.","prev":{"citation":"De Musica 2.28","label":"Book 2, Chapter 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.28"},"next":{"citation":"De Musica 2.30","label":"Book 2, Chapter 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.30"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}