{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 2.4","citation":"Boethius, De Musica 2.4","ref":"2.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.4.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"Ac de ea quidem quantitate discreta quae per se est in arithmetica sufficienter diximus. Relatæ vero ad aliquid quantitatis simplicia quidem genera tria sunt: unum quidem multiplex, aliud vero superparticulare, tertium superpartiens. Cum vero multiplex superparticulari superpartientique miscetur, tiunt duae aliae ex his, id est multiplex superparticularis, et multiplex superpartiens. Horum igitur omnium talis est regula, si unitatem cunctis in naturali numero volueris compare, ratus multiplicis ordo texetur. Duo enim ad unum duplus est, tres ad eumdem triplus, quatuor quadruplus, et in caeteris eodem modo, ut subjecta descriptio docet. Differentiæ unius ab alio numero. Ordo naturalis. Si vero superparticularem proportionem quaeras, naturalem sibi compara numerum, detracta scilicet unitate, ut tres duobus sesquialter est, quatuor tribus, qui sesquitertius est, quinarius quaternario sesquiquartus est, et in cæteris eodem modo, quod monstrat subjecta descriptio. Superpartientes autem tali modo reperies. Disponas naturalem numerum a ternario scilicet inchoantem. Si unum igitur intermiseris, superbipartientem efiici pernotabis; quod si duo, supertripartientem; quod si tres, superquadripartientem, idemque in caeteris. \\ Ad huncordinem spectans et compositas ex multiplici et superparticnlari, et ex multiplici et superpartienti proportiones, lector diligens speculabitur. Sed de his tamen omnibus in arithmeticis expeditius dictum est.","prev":{"citation":"De Musica 2.3","label":"Book 2, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.3"},"next":{"citation":"De Musica 2.5","label":"Book 2, Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.5"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}