{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 2.6","citation":"Boethius, De Musica 2.6","ref":"2.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.6.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Quadratus numerus est qui gemina dimensione in aequa concreverit, ut bis duo, ter tres, quater quatuor, quinquies quinque, sexies sex, quorum est ista descriptio: Superius igitur dispositus numerus naturalis, latus est quadratorum inferius descriptorum. Continuum enim naturaliter sunt quadrati, qui sese in subjecto ordine consequuntur, ut 4, 9, 16, et caeteri. bases quauratoruai. Si igitur continuum quadratum minorem a continuo quadrato majore sustulero, quod relinquitur tantum erit quantum est quod ab utrorumque quadratorum lateribusjungitur; ut si quatuor auferam a novenario, quinque sunt reliqui, qui ex duobus et tribus, qui sunt utrorumque quadratorum latera, conjunguntur. Item si novenarium aufero de eo qui sedecim numeris ascriptus est, sunt reliqui, qui scilicet ex ternario quaternarioque conjunctus est, qui prædictorum qnadratorum latera sunt. Idemque est in caeteris. Quod si nou sint coutinui quadrati, sed unus inter eos transmissus sit, fit ejus quod relinquitur medietas, id quod ex utriusque lateribus efficitur, ut si quaternarium de 16 quadrato auferamus, 12 relinquuntur, quorum 12 medietas est is numerus qui ex utrorumque lateribus conventi. Sunt autem utrorumque latera, duo et quatuor, quæ senarium juncta periiciunt Atque in cæteris idem modus est. Sin vero duo irtermittantur, tertia pars erit ejus quod relinquitur,. id quod utrorumque latera conjungunt, ut si quatuor de 25 auferam, intermissis duobus quadratis, reliqui 21 sunt. Eorum vero latera sunt 2 et qui efficiunt 7, qui sunt pars tertia numeri 21. Atqne baec regula est, ut si tres intermissi C sint, pars quarta sit, id quod ex utrorumque lateribus efficitur ejus quod subtracto minore' a majore relinquitur. Sin quatuor transmittantur, quinta, atque uno plus vocabulo numeri partes venient, quam sit intermissio numerorum.","prev":{"citation":"De Musica 2.5","label":"Book 2, Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.5"},"next":{"citation":"De Musica 2.7","label":"Book 2, Chapter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.7"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}