{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 2.8.19-36","citation":"Boethius, De Musica 2.8.19-36","ref":"2.8.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.8.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.8.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.8.19.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Hic enim, quoniam secundus est dupUis, duos tantum præcedit, tertiumque ei aptare non poterit, sed ut ab octonario medietates tentet apponere. Hic enim quoniam tertius est, tres quas quaerit sesquialteras proportiones efficiet, et in caeteris eodem modo. Est etiam alia augendi proportiones via hoc modo: Radices proportionum dicuntur in eisdem comparationibus minimae proportionis. Disponatur enim numerus naturalis, unitate multiplicatus. I Minimae igitur proportiones sunt, ut in sesqualtera 3 ad 2, in sesquitertia 4 ad 3, in sesquiquarta 5 ad 4, et deinceps in infinitum, et qnsecunque se proportiones unitate praecesserint. Propositum igitur sit duas sesquialteras proportiones continua comparatione producere. Sumo radicem sesquialteram, eamque dispono, 2 et 3. Multiplico igitur binarium per binarium, fiunt 4. Item ternarias per binarium crescat, erunt ö. Rursus lernarium in semetipsum ducemns, fiunt 9, qui disponuntur hoc modo: Invenimus igitur duas propositas sesquialteras proportiones 6 ad 4, et 9 ad 6. Sit nunc propositum tre, invenire. Dispono eosdem numeros quos supra in exquirendis duabus sesquialteris habitudinibus proposueram, ' ipsasque sesquialteras proportiones Multiplico binario quaternarium, fiunt octo. Rursus senarium binario, fiunt 12. Rursus novenarium binario, fiunt 13. Rursus novenarium ternario, fiunt 27. Disponantur igitur hoc modo: Atque hic modus erit in caeteris, ut a■si sesquitertias proportiones velis extendere, ponas sesquitertiurum radices, qnæ sunt quaternarius atque ternarius ad se invicem comparati. Atque ad hunc modum multiplices, quod si sesquiquartas sesquiquartorum dispones radices eademque multiplicatione sesquiquartos quotlibet extendes. Quantum autem nobis hæ considerationes prosint, sequens ordo monstrabit.","prev":{"citation":"De Musica 2.8.1-18","label":"2.8.1 to 2.8.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.8.1"},"next":{"citation":"De Musica 2.9.1-15","label":"2.9.1 to 2.9.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.9.1"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}