{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 2.9.1-15","citation":"Boethius, De Musica 2.9.1-15","ref":"2.9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.9.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Si duos numeros eorum differentia integre fuerit permensa, in eadem sunt proportione numeri, quos sua differentia mensa est, in qua erunt proportione etiam hi numeri secundum quos eos sua mensa est differentia. Sint enim numeri 50, 55; hi'' ergo ad se invicem sesquidecima habitudine comparantur, et est eorum differentia quinarius, qui scilicet est pars decima numeri 50. Hic igitur metietur quidem 50 numerum decies, 55 vero undecies; secundum decem igitur atque 1 I numeros 55 et 50 propria differentia, id est quinarius, permetietur, et sunt ii ad 10 sesquidecima comparatione lcompositi. In eadem igitur sunt proportione numeri quos propria differentia integra permensa est, in qua sunt hi secundum quos eos propria differentia est permensa; quod si qua differentia numerorum ita eos numeros quorum est differentia metiatur, ut eamdem mensuram numerorum pluralitas excedat, idemque in utrisque sit excessus, et sit diminutior dilferentiæ mensura, quam est pluralitas numerorum, majorem obtinebunt proportionem ad se invicem numeri, si ei illud quod relinquitur post mensionem, retractum sit, quam fuerunt integri, cum eos propria differentia metiebatur. Sint enim numeri duo 33, 58; hos igitur quinarius, qui est eorum differentia, e metiatur. Metitur igitur 55 quinarius decies usque ad 50, relinquit vero ternarium. Rarsus 58 numerum metitur idem undecies usque ad 55, atque in eo iterum ternarium derelinquit. Auferatur igitur ex utrisque ternarius, fiunt o0 et 55, qui disponatur hoc modo: In hoc igitur manifestum est majoris esse proportio nis inter se 50 et 55 quam 53 et 58. In minoribus enim numeris major semper proportio reperitur, quod paulo posterius demonstrabimus. Sin vero illa differentiae permensio numerorum multitudinem supervadat, eademque utrosque numeri pluralitate praetereat, minores erunt proportiones nnmeri superius mensi cum additione ejus summae quae utrosque metiens differentia supervadit, quam fuerunt ante, cum eos propria differentia metiebatur. Sint enim numeri 48 et 53, horum quinarius differentia est.","prev":{"citation":"De Musica 2.8.19-36","label":"2.8.19 to 2.8.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.8.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.8.19"},"next":{"citation":"De Musica 2.9.16-31","label":"2.9.16 to 2.9.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/2.9.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/2.9.16"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}