{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 3.1.11-33","citation":"Boethius, De Musica 3.1.11-33","ref":"3.1.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.1.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.1.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.1.11.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"A qua igitur proportione est ordiendum d an compendium dabimus quæstioni, si ab eo de quo quæritur ordiamur. Id vero est tonus, in duo aequa possit partiri necne. Nunc igitur de tono est pertractandum, et quemadmodum non possit in duo æqua dividi demonstrandum est. Quam demonstrationem si quis ad reliquas superparticulares comparationes transferat, similiter demonstrabitur superparticularem in æqllanoto atque integro numero separari non posse. Primi igitur tonum continentes numeri sunt atque 9. Sed quoniam se isti ita naturaliter consequuntur, ut medius ner eos numerus non sit, eosdem binario, quo scilicet minimo possum, mulplico. Fiunt igitur 16 ac 18, inter hos vero naturaliter numerus cadit qui est 17; igitur 18 ad 1fi tonus est. Sed 10 et 8 ad 10 et i, comparatus habet eum tonum, et ejus septimam decimam partem. Septima decima vero pars minor est sexta decima naturaliter. Major est igitur proportio quæ sub 16 ac 17 numeris continetur, quam ea quae sub 17 ac 18. Qui disponantur noc modo, et sit A 16, C 17, B 18. Medietas igitur integra toni inter C ac B nullo modo cadet. Minor est enim C B proportio C A proportione. Ad majorem igitur partem medietas rata ponenda est. Sit vero medietas D. Quoniam initur D B quidem proportio, quod est integrum dimidium toni, major est C B proportione, quae est minor pars toni, A C autem proportio quae est major pars toni A D proportione major est, quod,est dimidium toni, est autem A C proportio sesquisextadecima, C B autem sesquiseptimadecima, non est dubium quin integra medietas inter sesquisexta-mdecimam ac sesquiseptimamdeciam cadat. Sed hoc in integro numero nullo modo poterit inveniri. Integra toni medietas. Integra toni medietas si dari queat. Tonus sesquioctava proportio. Totum hoc spatium. Quomam vero ad 16 numerum 17 numerus comparatus, supersesquisextamdecimam obtinet proportionem, si ejusdem 17 numeri sextam decimam requiramus, erit unitas, atque unitatis pars 16, hanc si eidem 17 numero conjungamus, fiunt 18 et pars sexta decima.","prev":{"citation":"De Musica 3.1.1-10","label":"3.1.1 to 3.1.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.1.1"},"next":{"citation":"De Musica 3.1.34-52","label":"3.1.34 to 3.1.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.1.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.1.34"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}