{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 3.1.34-52","citation":"Boethius, De Musica 3.1.34-52","ref":"3.1.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.1.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.1.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.1.34.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Si igitur 18 et pars sexta decima a 16 numero comparetur, recte toni mensuram videtur excedere, cum ad eum solus 18 numerus sesquioctavam custodiat proportionem. Unde fit ut quoniam supersesquisextadecima proportio tonum bis aucta trauscendit, non sit integrum toni dimidium. Quidquid enim bis ductum transcendit aliquid, id ultra dimidium illius esse videbitur quod transcendit. Quocirca super sesquisextadecima, non erit toni dimidium. Ac per hoc, nec alia ulla major sesquisextadecima proportione toni poterit esse dimidium, cum ipsa sesquisextadecima integro toni dimidio sit major. Sed quoniam, sesquisextamdecimam proportionem continua sequitur sesquiseptimadecima, videamus an ea tonum bis multiplicata non impleat, 17 igitur numeri sesquiseptimamdecimatn partem tenet terminus 18. In eadem igitur proportione si ad 18 numerum alium comparemus, erit 19 et septimadecima pars. Quod si ad 17 terminum in sesquioctava proportione positum numerum comparemus, fient 19, et pars octava. Major vero est pars octava parte septima decima. Major igitur est proportio numerorum 17 ac 19 et octava quam ea quæ in 17 ac 19 et parte septima decima continetur, quae sunt scilicet bis sesquiseptimeedecimse proportiones. Duæ igitur sesquiseptimsedecimee unum tonum non videntur implere. Non est igitur sesquiseptimadecima toni dimidium, quoniam quæ duplicata non implet integrum non continet dimidium. Semper enim dimidium duplicatum e cujus dimidium est cosequatur. Su persesq u isextadecima proportio, Supersesquisextadecima proportio, Totum hujns)oni spatium ex duobus apotomis. Tonus non integer ex duabus diesibus deficiens a tono integro commate. Proportio sesquioctava tonum integrum ex diesi et xapotome habeas. Tonus. Supersesquisextadecima proportio. Proportio sesquioctava et 81 non sesquiseptimadecima.","prev":{"citation":"De Musica 3.1.11-33","label":"3.1.11 to 3.1.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.1.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.1.11"},"next":{"citation":"De Musica 3.2","label":"Book 3, Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.2"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}