{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 3.12.1-17","citation":"Boethius, De Musica 3.12.1-17","ref":"3.12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.12.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Primum igitur dico quoniam hi numeri qui comma continent majorem inter se retinent proportionem quam 75 ad 74, minorem quam 74 ad 73. Id vero ita demonstrabitur: ac primo quidem illud reminiscendum est, quod sex toni diapason commate transcendunt. Sit igitur A quidem 262144, B autem diapason ad eum contineat consonantiam in duplici scilicet constituta 524288, C vero sex tonis ab A numoro discedat et sit 531441. Quae omnia ex secundi voluminis tonorum dispositione sunt colligenda. Inter B igitur atque C commatis proportio continetur. Aufero igitur numerum de numero C, et relinquit D in unitatibus collocatus. f Quid numerus minor D est quam sit septuagesima tertia pars B numeri, major vero est quam septuagesima quarta sit. Nam si eumdem D numerum, qui est in, septuagies ter multiplicem fiet mihi E numerus in 522169 unitatibus constitutus. Si i eum septuagies quater multiplicem, lit numerns F 529322. Quorum quidem E, qui per septuaginta tres auctus est, minor est B numero; F autem qui per 74, major est B numero. Recte igitur dicium est D, ejus quod est B, minorem quidem esse quam septuagesimam tertiam partem, majorem ve\"o quam septuagesimam quartam. Quodcirca et C numerus B numerum j minore quidem parte ejus quod est B eumdem B superat, quam septuagesima tertia, majore vero quam septuagesima quarta. Ejus igitur quod est C proportio ad id quod est B major quidem est quam 75 ad 74, minor vero quam 74 ad 73. Nam in priore unitas septuagesima quarta est minoris, in posteriore vero eadem unitas septuagesima tertia. • Idem aliter explicandum, illo prius prsesumpto, quod si cui proportioni propria numerorum differentia aequaliter augeatur, minor inter eos qui post additionem fiunt proportio continebitur quam inter priores qui ante additionem illam quadam proportione distabant. Ut sex et quatuor si utrisque binarius, quæ est differentia sua apponatur, fient 8 et 6, sed inter 6 et lj, sesquialtera, inter 8 et sesquitertia proportio continetur, minor vero est proportio sesquitertia sesquialtera piupuiuune;","prev":{"citation":"De Musica 3.11","label":"Book 3, Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.11"},"next":{"citation":"De Musica 3.12.18-42","label":"3.12.18 to 3.12.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.12.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.12.18"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}