{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 3.13","citation":"Boethius, De Musica 3.13","ref":"3.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.13.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Quod si ad semitonium minus talis speculatio convertatur, ejus quoque proportionem facillime reperiemus. Quæ constat inter et 2+3. Sit igitur A, 2+3 B, horum differentia 13 C. Dico quoniam A ad B minorem retinet proportionem quam 19 1/2 ad 18 1/2 metiatur enim C 19 semis, id quod est A fiunt 1/2 quod sit D, qui scilicet comparatus ad A, eo- dem A duobus semisque transcenditur. Sitque hæc differentia F, scilicet et 1/2 rursus eadem C differentia B numerum metiatur octies decies semis, fient quod sit E. Igitur E comparatus ad B eodem F transcenditur, id est duobus et semis. D igitur ab eo quod est A, et rursus E ab eo quod est B, eadem F differentia sunt minores- Subtracto igitur F ab eo qnod est A atque B, facti sunt D atque E. Majorem igitur proportionem tenent inter se D atque E, quam A atque B. Sed D atque E eamdem retinent proportionem inter se quam 19 1/2 ad 18 1/2. A igitur ad B minorem retinet. proportionem quam 19 1/2 ad 18 1/2 quod oportebat ostendere. Videtur tamen eadem proportio ad major esse ab ea quam continent 20 et 19. Sint enim A B C idem qui superius descripti sunt. Metiatur igitur C differentia A terminum vigies, fient, qui a sunt D, qui comparati ad id quod est A eumdem quaternario transcendunt, hic sit F. Rursus idem C metiatur B decies novies, fient 2-5-7, hic sit E, qui comparati ad B eodem F transcendunt. D igitur numerus, A numerum, et E numerus numerum B, eodem F transcendunt. Adjecto igitnr F his qui suntA atqueB, facti sunt D atque E. Major igitur est proportio eorum qui sunt A atque B, quam eorum qui sunt D atque E. Sed D atque E vigies atque decies novies multiplicatus, C numerum efficit. Major igitur est proportio eorum qui sunt A atque B, qui scilicet semitonium continent, quam ea quae est 20 ad 19. Demonstratum igitur est semitonium minus majorem quidemhabere proportionem quam 20 ad 16, minorem vero quam 19 1/2 ad 18 1/2. Nunc idem minus semitonium commati comparemus quod est ultimum, auditui subjacens ultimaque proportio.","prev":{"citation":"De Musica 3.12.43-58","label":"3.12.43 to 3.12.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.12.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.12.43"},"next":{"citation":"De Musica 3.14","label":"Book 3, Chapter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.14"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}