{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 3.16.2","citation":"Boethius, De Musica 3.16.2","ref":"3.16.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.16.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.16.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.16.2.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Ita his prmissis licet majus semitonium minore semitonio commate distare monstratum sit, tamen idem quoque per se et per subjectos numeros tali ratione probabitur. Sit A! numerus 497664. ab eo vero semitonium minus distans sit B numerus, qui jam supra quoque descriptus est;;. Apotome vero distat ab eo quod est A. Is numerus, qui colligitur unitatibus 53i44;i, et sit ° hoc C. Quoniam igitur A B minus semitonium, A C majus, differentia ejns quod est B ab eo quod est C perquirenda est. Ea est, id sit D. Sed hic numerus dudum comma monstrabat; inter majus igitur semitonium ac minus comma differentiam facit. Rursus demonstrandum propono tonum duobus semitoniis minoribus solo commate esse majorem. Sit A numerus 475392. Ab hoc intendatur tonus o3144-i, et sit hoc D ab eo vero quod est A intendatur semitonium minus, quod est B, ac sit B 497664. Item ab eo quod est B semitonium aliud intendatur minus, quod est C, et sit C 524288. Quoniam igitur A D tonus est, AC vero duo continent minora semitonia: videamus quæ sit differentia inter C atque D numeros constituta. Est autern E, scilicet unitatem 7to3. Demonstratum est igitur tonum duobus. semitoniis minoribus commate esse majorem. Sed quoniam omnia jam quæ probanda promisimus propria ratione monstrata sunt, nunc quod superest musicæ institutioni, regularis monochordi facienda est partitio. Qnam rem quoniam 10nf(ior tractatus extendit, in posterioris commentarii disputationem censuimus transferendam.","prev":{"citation":"De Musica 3.16.1","label":"Book 3, Chapter 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.16.1"},"next":{"citation":"De Musica 4.1","label":"Book 4, Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.1"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}