{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 3.8","citation":"Boethius, De Musica 3.8","ref":"3.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.8.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Philolaus igitur haec atque his minora spatia talibus diffinitionibus includit. Diesis, inquit, est spatium quo major est sesquitertia proportio duobus tonis. Comma vero est spatium quo major est sesquioctava proportio duabus diesibus, id est duobus semitoniis minoribus. Schisma est dimidium commatis. Diaschisma vero dimidium dieseos, id est semitonii minoris. Ex quibus illud colligitur, quoniam tonus quidem dividitur principaliter in semitonium minus atque apotomen. Dividitur etiam in duo semitonia et comma, quo tit ut dividatur in quatuor diaschismata et comma. Integrum vero dimidium toni quod est semitonium, constat ex duobus diaschismatibus, quod est unum semitonium minus, et schismate, quod est dimidium commatis. Quoniam e cum totus tonus ex duobus semitoniis minoribus et commate conjunctus est, si quis id integre dividere velit, faciet unum semitonium minus commatisque dimidium. Sed unum semitonium minus dividitur iu duo diachismata. Dimidium vero commatis unum schisma est. Recte igitur dictum est integre dimidium tonum in duo diaschismata atque unum schisma posse partiri. Quo fit ut integrum semitonium a minore semitonio uno schismate differre videatur, apotome autem a minore semitonio duobus schismatibus differt, diifert enim commate; sed duo schismata unum perficiunt comma.","prev":{"citation":"De Musica 3.7","label":"Book 3, Chapter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.7"},"next":{"citation":"De Musica 3.9.1","label":"Book 3, Chapter 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/3.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/3.9.1"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}