{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 4.13.19-38","citation":"Boethius, De Musica 4.13.19-38","ref":"4.13.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.13.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.13.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.13.19.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Et in cæteris quidem consonantiis idem est. Diapente autem erunt species quatuor hoc modo: Una quidem est 13 ad D; alia vero ab eo quod est G ad C; alia abeo quod est F ad B; alia autem ab eo quod est E ad A. Diapason vero consonantia eruut species, hoc modo: prima ab eo quod est 0 ad G secunda ab eo quod est N ad F; tertia ab eo quod est 1\\1 ad E; quarta ab eo qnod est Lad D; quinta ab eo quod est Ii ad C; sexta ab eo quod est I ad B; septima ab eo quod est H ad A. Liquet igitur ex his quæ dicta sunt, diatessaron consonantiam semel tantum in immobilibus ac statutis vocibus contineri. Nam si ab hypate hypaton incipiam, erit A D, id est ab hypate hypaton in meson hypaten ea qmc est in ordine prima. Nam cæterænon statutis vocibus terminantur, ut B E C F. Nam parhypate hypaton et parhypate meson, lichanos hypaton et lichanos meson mobiles esse monstrat<e sunt. Quod si rursus ab hypate meson diatessaron consonantiam inchoemus, erit species diatessaron statutis vocibus terminata G D, ea quce est prima, id est ab hypate meson in mesen. Reliquae minime, ut E I-I et F L Nam parhypate meson et lichanos meson et trite diezeugmeuon non probantur immobiles. Rursus si eamdem diatessaron paramese;suscipiat ordiendam, erit s' quoque quae,statutis coercealur sonis, diatessaron species H L, id est a paramese in nete diezeugmenon, quæ est prima. Nam cæteræ quæ sunt I M et Ii N mobilibus terminantur sonis. Nam triten diezeugmenon, et paraneten diezeugmenon, et triten hyperboleon, et paraneten hyperboleon mobiles voces esse praediximus.","prev":{"citation":"De Musica 4.13.1-18","label":"4.13.1 to 4.13.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.13.1"},"next":{"citation":"De Musica 4.13.39-54","label":"4.13.39 to 4.13.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.13.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.13.39"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}