{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 4.16.1-13","citation":"Boethius, De Musica 4.16.1-13","ref":"4.16.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.16.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.16.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Septem quidem praediximus esse modos, sed nihi videatur incongruum qnod octavus super annexus est. Hujus enim adjectionis rationem paulo posterius eloquemur. Nunc illud est considerandum quod hEe pagmatee, quas inter se rectus linearum ordo distinguit, aliæ quidem habent notulas musicas, aliæ vero minime, velut in eo modo qui scribitur hypermixolydius. Prima quidem paginula M tertia Φ litteris adnotatur. Secunda a notula vacat. In hac igitur inter capedine notularumtonus interesse monstratur. Quod vero Φ tertiæ atque '/ quartae paginæ notam non pa\" ginuta dividit, sed versus recto ordine diductus, semitonium eas differre pronuntiat, quod probatur hoc modo: nam si m proslambanomenos est, Φ hypate hypaton, γ parhypate hypaton, necesse est inter proslambanomenon quod est M et inter hypaten hypaton, quod est Φ toni esse distantiam, inter hypaten autem hypaton quod est Φ et parhypaten hypaton, quod est -/, semitonii diirerentiam contineri jamque hoc regulariter in cunctis est considerandum, ut si vocum notulas integra pagina disgregaverit, toni inter eas sciamus esse distautiam. Sin versus notulas, ac non pagina distinguit, semitonii non ignoremus esse distantiam. His igitur ita præmissis, si duo ordines in bis diapason consonantia constituti sibi invicem comparentur, ut qui ordo sit gravior possit agnosci, si proslanibauomenos proslambanomene fuerit gravior vel quælibet alia vox ejusdem loci voce gravior pernotetur, in eodem scilicet genere constituta, totum quoque ordinem necesse est esse graviorem. Tamen id melius sumetur ad mediam quæ est mese. Duorum enim t' ordinum bis diapason consonantium cujus mese fuerit gravior, ejusdem totus ordo quoque gravior erit. Nam cæteræ singula? singulis comparatæ nihilominus graviores invenientur, itaque si media ab alia media tono aut acutior videatur, aut gravior, omnes quoque nervi si id eodem genere sint, singuli sibimet comparati tono acutiores aut graviores esse videbuntur.","prev":{"citation":"De Musica 4.15","label":"Book 4, Chapter 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.15"},"next":{"citation":"De Musica 4.16.14-31","label":"4.16.14 to 4.16.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.16.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.16.14"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}