{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 4.2.1-20","citation":"Boethius, De Musica 4.2.1-20","ref":"4.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.2.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Si interyallum multiplex binario multiplicetur, id quod fit ex hac multiplicatione intervallum, multiplex est. Sit multiplex intervallum B C, et B multiplex ejus quod est C, et fiat ut est C ad B, ita B ad D. Quoniam igitur B multiplex est, ejus quod est C metitur C terminus, id quod est B, vel bis, vel tertio, vel deinceps, et est ut C ad B, ita B ad D. Metitur igitur B terminus id quod est D. Quocirca quia C terminus id quod est B metitur, metietur etiam D. Multiplex est igitur D ejus quod est C, et est C D intervallum, effectum ex composito bis copulatoque sibimet et per binarium multiplicato B C intervallo. In nun:eris qnoque idem probatur. Sit enim B ad C duplum, ut binarius ad unitatem, et fiat ut C ad B, ita B ad D. Erit igitur quaternarius. Multiplex est autem B ad C, id est binarius ad unitatem. Multiplex est D ad B. id est quaternarius ab binarium. Multiplex est igitur D quaternarius ad C unitatem. Est autem quadruplus quaternarius unitatis, et binario multiplicata medietas quod est intervallum B C. Si interva!!u!B hmario multiplicatum, multiplex eitecent, iutervaUmn ipsum quoque multiplex erit. Sit intervallum B C, et fiat ut C ad B, ita ad D, et D sit ad C multiplex, Dico quia B ejus quod est i, mnltiplex est. Quoniam enirri D ejus quod est D multiplex est, metietur C id quod est D, metietur et B. Ostensum est vero quoniam a si sint termini proportionaliter constituti, cnm primus fuerit ultimo comparatus, si primus ultimum fuerit mensus,metieturetmedium. C igitur metietur id quod est B. Multiplex est igitur BeJusquod est C.","prev":{"citation":"De Musica 4.1","label":"Book 4, Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.1"},"next":{"citation":"De Musica 4.2.21-39","label":"4.2.21 to 4.2.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.2.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.2.21"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}