{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 4.3.1-17","citation":"Boethius, De Musica 4.3.1-17","ref":"4.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.3.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Restat quoniam sumus nervum secundum prædictas consonantias per regulam divisuri, quoniamque necessarios sonos tribus generibus cantilenæ exhibebit ista partitio, musicas interim notas apponere, ut cum divisam lineam iisdem notulis signaverimus, quod unicuique sit nomen, facillime possit agnosci. Veteres enim musici propter compendium scriptionis, ne integra semper nomina necesse esset apponere, excogitavere notulas quasdam quibus nervorum vocabula notarentur, easque per genera modosque divisere, simul etiam bac brevitate captantes, ut si quando melos aliquod musicus voluisset ascribere, super versum rhythmica metri compositione distentum, has sonorum notulas ascriberet, ita miro modo reperientes, ut non tantum carminum verba, quæ litteris explicarentur, sed melos quoque ipsum, quod his notu- I is signaretur, in memoriaQ'. posteritatemqne duraret. Sed ex his omnibus modis unum interim Lydium cjusque notulas per tria genera disponamus, in reI i- 'Illis modis idem facere in tempus aliud differentes. Sane si quando dispositionem notarum Græcarum litterarum nuncupatione descripsero, lector nulla novitate turbetur. Græcis enim litteris t' fiunt in 'juamtibet partem imminutis, nunc etiam inflexis, Lota hæc notarum descriptio constituta est. Nos vero cavemus aliquid ab antiquitatis auctoritate transvertere. Eruntigitur priores ac superiores notulae dictionis, id est verborum, secundæ vero atque inferiores percussionis. Proslambanomenos qui acquisitus dici potest, Z; non integrum et tau jacens,..j. Hyt'ate hypaton, qune est principalis principalium, L conversum et rectum p. Parhypate Lypaton, id f'st. subprincipalis principalium, B non integrum, et supinum B. Hypaton enharmonios, quae est principalium enharmonios, V supinum, etr conversum, retro habens'virgulam -. Hypate chromaticae, quae est principalium extenta, V supinum babens lineam et conversum duas habens lineas Hypaton diatonos, quae est principalium extenta, 4' Graecum et digammon <I'F. Hypate meson, quæ est principalis mediarum, C et r; G.","prev":{"citation":"De Musica 4.2.88-95","label":"4.2.88 to 4.2.95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.2.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.2.88"},"next":{"citation":"De Musica 4.3.18-38","label":"4.3.18 to 4.3.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.3.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.3.18"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}