{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 4.5.1-14","citation":"Boethius, De Musica 4.5.1-14","ref":"4.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.5.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Nunc igitur diatonici generis descr.ptio facta est in eo scilicet modo qui est simplicior ac princeps, quem Lydium nuncupamus. De quibus modis nunc disserendum non est; ut. vero per tria genera curratmixta descriptio, et omnibus propria numerorum pluralitas apponatur ad conservandas scilicet proportiones, vel tonorum atque dieseon, excogitatus est numerus qui [isec omnia posset explere, ut maximus quidem ad proslambanomenon describatur, qui sit; minimus vero *. Heltquorum vero sonorum proportiones in horum medietate texentur. Sane ab inferiore procedimus omniumque nomina chordarum non solum nominibus. verum etiam oppositis lit-teris demonstramus. Spd ita ut quoniam trium generum est facienda partitio, nervorumque modus litterarum excedit numerum, ubi defecerint litteræ, easdem geminemus rursus hoc modo, ut quando ad Z fuerit usque perventum, ita describamus reliquos nervos: bis A id est AA, et bis B, id est BB, et bis C, id est CC. Sit igitur primus quidem numerus maximasque qui proslambanomenon obtineat locum. Sitque ea quae est O.ItemO sit dupla ab ea quae est LL, Efit igitur A quidem proslambanomenos, autem mese, et LL nete hyperboleon: habebit igitur A quidem, vero horum dimidium, id est, ut mese ad proslambanomenon diapason consonantia conveniat. Ea vero quoe est LL dimidium est meses, ut sit proslambanomenos ab ca quæ est nete hyperboleon quadrupla, et bis diapason ad eam consonet symphoniam, sitque LL 5.-. Si igitur ex -octavam \"abstulero partem, id est, eisdemque adjecero, fient mibi, eritque NN 2o92 quae sit paranete hyperboleon ad neten hyperboleon obtinens distantiam tonum. Rursus ejus quæ est i'iN, id est 25n, aufero octavam quæ est, eamque eis quorum est octava subjungo, erunt, fietque milii FF trite hyperboleon diatonos in diatonico scilicet genere totum quidem distans ab ea quæ est paranete hyperboleon, diatonum vero ab ea quae est nete hyperboleon, eadem vero FF erit in chromatico genere trite hyperboleon chromatica.","prev":{"citation":"De Musica 4.2","label":"Book 4, Monochordi regularis partitio in genere diatonico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.2"},"next":{"citation":"De Musica 4.5.15-24","label":"4.5.15 to 4.5.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.5.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.5.15"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}