{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 4.8.1-13","citation":"Boethius, De Musica 4.8.1-13","ref":"4.8.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.8.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.8.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Duo quidem tetrachorda quae sibimet quidem conjuncta sunt, a mese vero disjuncta, trium generum snperior descriptio, quemadmodum locarentur ostendit. Nunc ad \" aliud tetrachordum veniendum est, quod synemmenon vocatur, quod junctum est ei quae est mese. Quoniam enim inter neten diezeugmenon et mesen diapente consonantiam esse prædiximus, est autem diapente consonantia trinm tonorum ac semitonii. Tres vero sunt toni in hoc pentachordo, quorum unus quidem netes diezeugmenon ad paraneten diezeugmenon diatonon. Alter vero paranetes diezeugmenon \" diatonon ad triten diezeugmenon diatonon. Tertias autem parameses ad mesen, reliquumque semitonium trites diezeugmenon diatoni ad paramesen, quoniamque netes diezeugmenon et parameses tetrachordum ab ea quæ est mese, eo tono disjunctum est, quod est inter paramesen ac mesen. Si ex eo pentachordo, quod est a nete dizeugmenon ad mesen, unum abstulerimus tonum, eum scilicet qui continetur inter neten diezeugmenon et paraneten diezeugmenon diatonon, poterim.is aliud tetrachordutn ad mesen jungere, ut fiat synemmenon. quod est conjunctum hoc modo. c Nam quoniam paranetes diezeugmenon diatoni, quae est CC, numerus est 3t56, horum tertia eisdem addita faciet mesen. Hic ergo numerus in diezeugmenon tetrachordo CC litteris adnotatus, tono distabat a nete diezeugmenon in genere diatonico, et paranete diezeugmenon diatonos vocabatnr, in synemmenon autem tetrachordo, id est, conjunctarum sit nete synemmenon in tribus generibus constituta Y littera pernotata, et ab ea octava pars auferatur quae est eisque apponatur, fient quae est paranete synemmenon et T littera pernotata. Hujus pars sumatur octava ea quae est; haec summa si eisdem, quorum octava est, aggregetur, fient, quae est trite synemmenon diatonos, id est, E. Sed quoniam nete synemmenon ad mesen, id est ad, sesquitertiam obtinet proportionem quae est diatessaron, trite autem synemmenon, ad netem synemmenon, id est ad 34o6, duorum tonorum obtinet proportionem, relinquitur trites synemmenon diatoni ad me.","prev":{"citation":"De Musica 4.7.18-25","label":"4.7.18 to 4.7.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.7.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.7.18"},"next":{"citation":"De Musica 4.8.14-27","label":"4.8.14 to 4.8.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/4.8.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/4.8.14"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}