{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Musica 5.4","citation":"Boethius, De Musica 5.4","ref":"5.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/5.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/5.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/5.4.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Musica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"His m igitur ita expeditis, differentias sonorum Ptolemaeus dividit hoc modo: Vocum aliae sunt unisonæ, aliæ minima. Unisonæ suut, quarum unus sonus est, vel in gravi, vel in acuto. Non unisonae vero; quando alia est gravior, alia acutior. Harum partim ita sunt, ut earum inter se differentia communi fine jungatur. Non enim discreta est, sed a gravi. in acutum ita deducitur, ut continua videatur. Aliæ vero sunt non unisonæ, quarum differentia silentio interveniente distinguitur, ut vero voces communi fine jungantur, fit hoc modo: Sicut enim cum in nubibus arcus aspicitur, ita colores sibimet sunt proximi: ut non sit certus finis, cum alter ab altero disgregetur. Sed ita verbi gratia a rubro discedit ad pallidum, ut per continuam mutationem in sequentem vertatur colorem, nullo medio certoque interveniente, qui utrosque distinguat; ita etiam fieri solet in vocibus, ut si quis percutiat nervum eumque dum percutit torqueat, evenit ut in principio pulsus gravior sit, dum torquetur vero vox illa tenuetur, continuique fiant gravis vocis sonitus et acutæ.","prev":{"citation":"De Musica 5.3","label":"Book 5, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/5.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/5.3"},"next":{"citation":"De Musica 5.5","label":"Book 5, Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-musica/5.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-musica/5.5"},"credit":{"text":"Boethius, De Musica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1017/tmp1017/tmp1017.tmp1017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}