{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Syllogismo Categorico 1.1.31-44","citation":"Boethius, De Syllogismo Categorico 1.1.31-44","ref":"1.1.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.31.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Syllogismo Categorico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Sed de hoc in commentario libri,repi Έρμηνείας Aristotelis dictum est etmajorejus rei tractatus est, quam ut nunc queat expediri. Revertamur igitur ad nomen. Sed quoniam sunt quaedam voces quæ et designativae sunt, et secundum placitum et sine tempore,quarum dubia sit natura, utestnonhomo[leg. non-bomo], bocenim significatquiddarnet secundum placitum, impositum est enim sed dubium est cui subdi possil,nominienim non potest, omne enim nomen significat aliquid definitum, non homo autem quod definitum est perimit, oratio vero dici non potest, omnis enim oratio ex nominibus et verbis constat, non homo autem, neque ex nominibus constat, neque ex verbis, sed multo magis esse non potest verbum, on.ne enim verbum cum tempore est, non bomo vero sine tempore est: quid sit ergo ita videndum est; et quoniam non homo vox significat quiddam, quid autem signiiicet in homine ipso non continetur (potest enim non homo et equus esse et lapis et domus, et quidquid homo non fuerit, quoniam ea quæ significare potest infinitasunt, infinitum nomen vocatur); et quoniam sunt quaedam voces et designativae et ad placitum, et definitae, et quarum partes extra nihil significant, ut sunt casus nominum, ut Ciceronis et Cicerone et caetera, haec nomina non erunt. Omne enim nomen junctum cum est verbo, aut verum aut falsum demonstrat. Ut si dicas, dies est, hoc vero aut verum aut falsum est. Si vero casum jungas, neque verum neque falsum efficis. Si enim dicas, diei est, nihil quod sit, aut non sit, demonstrasti. Itaque nihil ex hoc neque verum neque falsum efficies. Et merito dictum videtur. Quod enim primo vocabulum nomina rebus imponentes dixerunt, id solum nomen vocabitur merito. Qui enim primus circo circum nomen imposuit, ita dixisse videtur, Dicatur hoc circus.","prev":{"citation":"De Syllogismo Categorico 1.1.12-30","label":"1.1.12 to 1.1.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.12"},"next":{"citation":"De Syllogismo Categorico 1.1.45-64","label":"1.1.45 to 1.1.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.45"},"credit":{"text":"Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}