{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Syllogismo Categorico 1.1.45-64","citation":"Boethius, De Syllogismo Categorico 1.1.45-64","ref":"1.1.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.45.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Syllogismo Categorico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Atque ideo primus hic casus nominativus vocatur, quod nomen sit. Aliis vero nominibus non nominis caeteros casus appellavere. Ergo a capite revolvendum est, vocem dictum quod vox nominum genus sit; designativam vero, quod sunt quadam voces quae nihil designant, ut ad his vocibus separetur quae nihil significant; ad placitum, ut ab his vocibus separetur quæ naturaliter significant, ut sunt pecudum. Sine tempore vero dictum est, ad divisiovem verbi quod cum tempore est; cujus nulla pars extra significat, ut divideretur ab oratione, cujus partes nomina sunt etverba, quas significant; finita vero, ut ab infinitis separetur; recta, ut a casibus distingueretur. Et in verbo eadem omnia fere conveniunt. Est enim verbum vox significativa ad placitum cum tempore, cujus nulla pars extra significativa est; et quia est quaedam vox significativa et ad placitum cum tempore, cujus pars nihil significat, ut non albet ( Albet enim, quod cum non junctum consignificat,solum non significat), et quia nihil definitum monstrat (quod enim non albet, potest et rubere, potest et nigrescere, potest et pallere, et quidquid non albet(, ideo infinitum verbum vocatum est. Faciebat autem et facturus, ut superius in nomine, non verba, sed casus verborum sunt. Repeteudum est igitur ab initio verbum esse vocem dictum, a genere; significativam, ut a non significativis vocibus dividatur; ad placitum, ut ab illis quae natura sunt significativae vocibus separetur: cum tempore, ut a nomine divideretur; praesens aliquid significare, ut a verbi casibus disjungeretur; finita, ut ab infinitis disterminaretur. Restat ergo nunc quid sit oratio dicere. Haec enim ex nomine et verba componi videtur: sed prius utrum nomen et verbum solas partes orationis sint consideremus, an etiam aliae sex, ut grammaticorum opinio Fert, an aliquae ex his in verbi etnominis jura vertantur;","prev":{"citation":"De Syllogismo Categorico 1.1.31-44","label":"1.1.31 to 1.1.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.31"},"next":{"citation":"De Syllogismo Categorico 1.1.65-78","label":"1.1.65 to 1.1.78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.65"},"credit":{"text":"Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}