{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Syllogismo Categorico 1.1.65-78","citation":"Boethius, De Syllogismo Categorico 1.1.65-78","ref":"1.1.65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.65.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Syllogismo Categorico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"quod nisi prius constitutum sit, tota propositionum ac deinceps ea ipsa quæ ex propusitionibus componitur syllogismorum ratiotitubabit. Namsi ex quo sint genere termini nesciatur, totum ignorabitur. Nomen et verbum duae solae partes sunt putandae, caeterae enimnon partes, sed orationis supplementa sunt: ut enim quadrigarum frena vel lora non partes, sed quædam quodammodo ligaturae sunt et,ut dictum est, supplementa non etiam partes,sic conjunctiones et praepositiones et alia hujusmodi non partes orationis sunt, sed quaedam colligamenta. Participium vero quod vocatur, verbiloco ponetur, quoniam temporis demonstrativum est. Adverbium vero nomen est,:cujusdam enim definitae significationis est sine tempore, quod si per casus non flectitur, nihil impedit. Non enim est proprium nominisflecti per casus. Sunt enim quaedam nomma,quae flecti non possunt.quae a grammaticis monoptota nominantur, sed hoc grammaticae magis quam hujus considerationis est. Oratio est vox designativa ad placitum, cujus partes aliquid extra significant,ut dictio,non ut affirmatio. Et est orationi commune cum nomine et verbo quod vox est,et designativa, et ad placitum.Cujus enim partes ad placitum sunt, ea quoque ipsa ad placitum est. Orationis autem partes suntnomen et verbum.Sed haec ad placitum, oratio igitur ad placitum est. Termini vero orationis a dialecticis nominantur nomina et verba. Termini vero dicti sunt, qnod usque ad verbum et nomen resolutio partium orationis fiat, ne quis orationem usque ad syllabas nominum vel verborum tentet resolvere, quae jam designativae non sunt. Distat autem a nomine vel verbo oratio quod illis partes extra significant,verbi et nominis partes nibil extra!:l.esignant,Est autem dictio unius simplex vocabuli nuncupatio, vel simplex affirmatio. Atque ideo dictum est orationis partes significare ut dictionem id est ut simplicis vocabuli nuncupationem.ln oratione enim,Socrates ambulat, utraque extra significat tantum quantum simplex vocabuli nuncupatio designare queat.Quomodo autem ut affirmatio simplex non signiticet, in commentario Perihermenias explicui.Quid autem sit affirmatio et negatio paulo post explicabimus.","prev":{"citation":"De Syllogismo Categorico 1.1.45-64","label":"1.1.45 to 1.1.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.45"},"next":{"citation":"De Syllogismo Categorico 1.1.79-89","label":"1.1.79 to 1.1.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.79"},"credit":{"text":"Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}