{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Syllogismo Categorico 1.1.90-100","citation":"Boethius, De Syllogismo Categorico 1.1.90-100","ref":"1.1.90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.90.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Syllogismo Categorico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"omnis vel nullus vel aliquis non magis sunttermini quam dIffinitionum, utrum particulariteran universaliterdictum sit,designa ti va sunt.Dividitur ergo,ut dictum est,propositio in id quod subjectum est,et in id quod praedicatur. Dico autem subjectum,utin omnis homo animal est propositione hominem, id vero quod praedicatur dico animal, et semper quod praedicatur, aut abundat et superest subjecto, aut aequatur. Minus autem prædicatum a subjecto nunquam reperietur.Sed id quod diximus diversis demonstremus exemplis.Subjecto praedicatom abundat quoties genus aliquod de aliquo prsdicatur, ut si dicas, omnis homo animal est. Non enim potes convertere,ut dicas,omne animal homo est, quia animal ab homine plus est et abundat. Æquatur autem praedicatum subjecto quoties proprium quoddam cuipiam praedicatur,utomnishomo risibile est, pates convertere,nmne risibile humo est.; ut autem minus sit id quod prædicatur,fieri nequit. Dicitur etiam praecedere praedicatum, sequi quod subjectum est. Idonior est enim praedicatio constituere propositionem,quam id quod subjectum est. Simplicium autem propositionum aliæ sunt in nullo sibi participantes ut sunt, omnis homo animal est, et,virtus bona est,et aliae hujusmodi propositiones, aliae vero quae participant.Participantium aliae sunt quae in utroque termino participant, aliae quae in altero,et quae altero termino participant tribus modis,utroque vero duobus.Ostendamus ergo exemplis quomodo altero tribus modis participant.Communis enim terminusest,cum in unasubjectussit,in altera praedicatus, ut est omnis homo animal est.et omne animal animatum.In priore enim propositione animal praedicatur ad hominem, in posteriore praedicatur ad animal animatum,et fit animal subjectum. Et est hic primus modus de eis quae altero termino participant. Secundus vero modus est in quo in utrisque communis terrainus praedicatur,ut si quis dicat.omnis nix candida,et omnis margarita candida.Etenim in prima et secunda propositione candida praedicatur,in prima ad nivem, in secunda ad margaritam.","prev":{"citation":"De Syllogismo Categorico 1.1.79-89","label":"1.1.79 to 1.1.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.79"},"next":{"citation":"De Syllogismo Categorico 1.1.101-108","label":"1.1.101 to 1.1.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.101"},"credit":{"text":"Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}