{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Syllogismo Categorico 1.2.1-9","citation":"Boethius, De Syllogismo Categorico 1.2.1-9","ref":"1.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Syllogismo Categorico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"In superinri igitur descriptione universalis affirmativa et universalis negativa contrariae sunt,sub • contrariae vero particularis affirmativa et particularis negativa, subalternae vero dicuntur universalis affirmativa et particularis affirmativa,et item universalisnegativaet particularis negativa.Contrajacentes sunt angulares,id est universalis affirmativa et particularis negativa.Et item universalis negativa et particularisatfirmativa, ut,omnis homo justus est, quidam homo justus non est,nullus homo juslus est, quidam homo justus est,et sunt ut hoc modo diffiniri possint.Gontrariae sunt quae universaliter eidem idem haec affirmat, haec negat. Subcontrariae sunt quae particulariter eidem idem haec affirmat, haec negat.SubaIternre sunt quaseidem idem affirmant vel negant,hæc particulariter, ilIa untversaliter.Contrajacentes sunt quando eidem eamdem rem haec affirmat, haec negat, vel haec negat, haec affirmat, illa generaliter,haecparticulariter,etvocanturcontrariae, quia quod affirmatiouniversaliterponit.negatio universaliter tollit. Subalternae vero, quoniam quod illa universaliter ponit, etiam haec particulariter ponit. Subcontraria' vero dictae sunt,vel quod naturaliter sub ipsis contrariis posita2 sunt,ut descriptio docet, vel quod a contrariis diversae sunt, at ipsis contrariis quodammodo contrariae. Nam contrariae ut utraeque simul sint fieri non potest, ut utrasque omnino non sint fieri potest, contrariam vim obtinebunt subcontrariae. Nam ut utraeque omnino non sint fieri non potest,ut utraeque simul sint fieri potest,quod in sequentibus melius explicabitur. Contrajacentes dicuntur,quoniam universalis affirmatio vel negatio, particularem affirmationem vel negationem angulariter respiciunt. Cum autem singulae propositiones habeant duas differentias, unam ad qualitatem,alteram ad quantitatem,ut quae universalis,affirmativa est,habeat differentiam ad quantitatem quod universalis est,et aliam ad qualitatem quod affirmativa est;eodem modo caeterae propositiones binas habeant differentias, unam secundum qualitatem,alteram secundum quantitatem. Subalternæ quae sunt, una tantum differentia distant quantitatis, quod haec particularis,iIla universali.","prev":{"citation":"De Syllogismo Categorico 1.1.109-110","label":"1.1.109 to 1.1.110","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.1.109"},"next":{"citation":"De Syllogismo Categorico 1.2.10-28","label":"1.2.10 to 1.2.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.10"},"credit":{"text":"Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}