{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Syllogismo Categorico 1.2.119-130","citation":"Boethius, De Syllogismo Categorico 1.2.119-130","ref":"1.2.119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.119.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Syllogismo Categorico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Si quis enim proprium cujuslibet speciei ad ipsam speciem cujus est proprium velut ad subjectum praedicet,potest convertere.Nam quia risibile proprium est homini, si praedices risibile, et subjicias hominem, ut est omnis bomo risibile est, potes iterum subjicere risibile et hominem aedicare,ut si dicas omne risibile est homo. In illis vero simul falsae suntgeneralium affirmatiollum conversiones,in quibus id quod praedicaturadsubjectumnullotempore vere dici potest,ut si quis dicat, omnis homo lapis est, falsa est. Et iterum, omnis lapis homo est, falsa est haec, quoniam nullo tempore neque homo lapis est, neque lapis humo vere praedicabitur. In particularibus negativis contrarium est;nam aut falsae sunt,cum proprium subjectum est aut praedica.tum, ut si quis dicat, quidam homo risibile non est,fal- J sum est. Item quoddam rislhile homo non est, et haec quoque falsa est. In illis verae sunt, quando id quod affirmando nullotemporevere verepraedicari potest ad subjectum praedicant, ut si dicas,quidam homo lapis non est, vera est. Iterum quidam lapis homo non est, vera est. Ergo universales affirmationes tum sibi cenvertuntur ut veræ sintcum proprium praedicant, tum sibi convertuntur ut falsae sint cunc id quod nullo tempore ad subjectum vere dici poterit praedicatur. Item in particularibus negativis, tum falsæ sunL,cu,\" proprium praadicant,tum verae,cum id quod nullo tempore vere dici poterit praedicant. In his ergo solae converti possunt.In aliis vero converti non possunt.Atque ideo u nivl1rsaliter non convertuntur;remanet ergo ut in aliis rebus omnibus, ut superius dictum est,non convertantur. Hoc vero perpiciendum est,quod particularis affirmatioquae sibi ipsi con vertitur, universali affirmationi,quae sibi non convertitur, per accidens converti potest. Et item contrajacens universali affirmationi particularis negatio, quae sibi ipsi non convertitur,converti potest per accidens negationi universali,quce sibi ipsi convertitur.Sed quomodo particularis affirmatio et universalis negatio sibi ipsis convertantur ostendimus.","prev":{"citation":"De Syllogismo Categorico 1.2.109-118","label":"1.2.109 to 1.2.118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.109"},"next":{"citation":"De Syllogismo Categorico 1.2.131-137","label":"1.2.131 to 1.2.137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.131"},"credit":{"text":"Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}