{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Syllogismo Categorico 1.2.91-108","citation":"Boethius, De Syllogismo Categorico 1.2.91-108","ref":"1.2.91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.91.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Syllogismo Categorico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"In hac enim propositione quae dicit, omnis homo risibile, bomo'subjectum, risibile praedicatum, æquam vim habet, et ideo converti potest ut si risibile subjectum et homo praedicatum, et dicatur omne risibile homo. In quibus vero unus terminus alio abundaverit, converti propositio non potest. Nam si dicas, omnis homo animal est, vera est; non tamen potest fieri ut conversa haec propositio terminis commutatis vera sit: falsum est enim dicere, omne animal homo est. Sed hoc cur evenit? quia homine animal abundat. Ilia vero conversio, quae per contrapositionem fit hoc modo fit quoties in affirmaliva subjectum fuerit, idem mutatum et factum praedicatum ad negativam particulam ponitur, utestomnishomo animal est. Hic homo subjectum est et ad hoc animal praedicatur. Si vero quis per contrapositionem convertat,et faciatanimal subjectum hominem praedicatum, et ad hominem particulam negativam ponat, hoc modo faciet: omne non animal non homo est, et erit ista conversio, omnis homo animal est, omne non animal non homo est; sed de his posterius tractabimus, nunc ad simplices revertamur. Cum sintigiturquatuor propositiones quarum quæ universales sunt, id est affirmativa et negativa, duae vero particulares, id est affirmativa et negativa, particularis affirmativa, et universalis negativa commutatis terminis sibi ipsa convertitur. Convertuntur autem illæ (ut dictum esl.) quoties, commutatis terminis, vel simul verse sunt, vel simul falsae. Nam si quis dicat, quidam homo animal est, vera est. Conversio vero ejus quoddam animal homo est, vera est. Item quidam homo lapis est, falsaest, quemadmodum et ejus conversio, quidam lapis homo est,nam et ista falsa est. Est igitur particularis affirmativa quæ commutatis terminissibi ipsa convertitur. Idem vere patitur universalis negatio. Si quis enim dicat, nullus homo lapis est, vera est, et potest converti nullus lapis homo est, nam et ista vera est.","prev":{"citation":"De Syllogismo Categorico 1.2.78-90","label":"1.2.78 to 1.2.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.78"},"next":{"citation":"De Syllogismo Categorico 1.2.109-118","label":"1.2.109 to 1.2.118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/1.2.109"},"credit":{"text":"Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}