{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Syllogismo Categorico 79-87","citation":"Boethius, De Syllogismo Categorico 79-87","ref":"79","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/79","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/79.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Syllogismo Categorico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Sit enim a terminus in omni termino, et de omni^ eo praedicetur, vero terminus de omni termino praedicatur. Haec, ut dictum est, prima syllogismorumfigura est. Si quis igitur majorem extremitatem propositionemque convertat, et quod fuerat antea praedicatum faciatessesubjectum, secundam faciet figuram.Nam quemadmodum aterminus praedicatur de termino,ita b de c. Si ergo convertatur, et fiat ut terminus de a termino praedicetur, invenitur terminus qui antea medium fuerat,et a termino subjecLus,de cvero termino praedicatur ad utrosque terminos praedicavimus.Age enim quoniam a bonum de justo praedicabatur, vero justum de virtute praedicabatur,erat propositio: omne justum bonum est, omnis virtus justa est, manente propositione quæ est, omnis virtus justa est, prima propositio, id est omne justum bonum est, contravertatur, et fiat,omne bonum justum est.Inveniuntur igiturpropositiones sic,omne bonum justum est,omnis virtus justa est, et justum, id est b de a et terminis praedicabitur.Conversa igitur majore prioris figura extremitate,secunda syllogismorum figura procreatur. Tertia vero figura nascitur,minori propositione conversa. Nam si a bonum praedicatur de justo, ut. dicatur, omne justum bonum est, vero justum praedicatur de virtute, ut dicatur, omnis virtus juste est, si, priore propositione manente, id est, omne justum bonum est, secunda quae est, omnis virtus justa est,convertatur, et fiat, omne justum virtus est,invenietur omnes propositiones sic: omne justum bonum est,omne justum virtus est, et de 6justo a et termini prælJicantur,et fit tertiae figurae connexio. Conversis igitur primis posterisque extremitatibus primae figuræ,tertiavelsecunda figura nascuntur.At vero unaquæque horum trium figurarum habet sub se plures syllogismorum modos, ut modi sub figuris ita sint ut sunt species sub suis generibus. Habet enim prima figura sub se,Aristotele auctore, modos quatuor;","prev":{"citation":"De Syllogismo Categorico 59-78","label":"59 to 78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/59"},"next":{"citation":"De Syllogismo Categorico 88-96","label":"88 to 96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-categorico/88"},"credit":{"text":"Boethius, De Syllogismo Categorico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1029/tmp1029/tmp1029.tmp1029.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}