{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.1.1-13","citation":"Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.1.1-13","ref":"1.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Cum in o.n nibusphilosophicedisciplinisediscendis atque tractandis summum vitæ positum solamen existimem, tum jocundius, et veluti cum quodam fructu etiam laboris arripio quae tecum communicanda compono. Nam et si ipsa speculatio veritatis sua quidam specie sectandaest, fit tamen amabilior cum in commune deducitur. Nullum enim bonum est quod non pulchrius elucescat, si plurimorum notitia comprobetur. Nam quod alias taciturnitatecompressum, jamjamquesilentioperiturum,latius efflorescit,etoblivionisinteritu scientium participationedefenditur, fit quoque jocundior disciplina, cum inter ejusdem sapientiae conscios jubet esse sapientem: quod si accedat (ut tecum mihi nunc res est) ea quæ sponte jocunda suut in amicitiae participationem deduci, necesse est studii suavitatem quodam veluti dulcissimo caritatis sapore condiri. Nam cum id in se obtinet amicitia proprium munus, ut nolit habere solitarias cogitationes, tunc quod honeste quisque cogitat, nulli promptius, nisi quem diligit, ronfitetur. Quo factum est ut etiam si immensus labor coepto operi viam negabat, animus tamen ad efficiendum quod aggressus fuerat tui contemplatione sufficeret. Quid enim magnum studiosus tui amor efficeret, si intra facilitatis terminos constitisset? Quod igiturapud scriptores quidem Græcos perquam rarissimos strictim atqueconfuse,apudLatinos vero nullos reperi, id tuæ scientiæ dedicatum, noster etsi diuturnus, cæpti tamen efficax labor excoluit. Nam cum categoricorum syllogismorum amplissime notitiam percepisses, de hypotheticis syllogismis saepe quaerebas, inquibusabAristotelenihil estconscriptum. Teophrastus vero, vir omnis doctrinæ capax, rerum tantum summas exsequitur.Eudemus latiorem docendi graditur viam, sed ita ut veluti quaedam seminaria sparsisse, nullum tamen frugis videatur extulisse proventum. Vas igitur,quantum ingenii viribus et amicitiae tuae studio suffecimus. quae ab illis vel dicta breviter, vel funditus omissa sunt, elucidandadiligenteretsubtiliter persequendasuscepimus, in qua re superatas difficultatis praemium vero, si tibi munus implesse videar amicitiae, etsi non videar satisfecisse doctrinae. Omnis syllogismus certis et convenienter positis propositionibus continetur.","prev":null,"next":{"citation":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.1.14-26","label":"1.1.14 to 1.1.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1.14"},"credit":{"text":"Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}