{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.1.232-239","citation":"Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.1.232-239","ref":"1.1.232","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1.232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1.232","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1.232.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Hic quoque eodem modo syllogismi necessitas continetur,nam si posito,cum non sit a, non esse b, sumatur esse b, dico quia consequens est etiam a esse.Nam si potes.t,cum sit b, non essea,frustra est prima propositio, quæ,cum a non sit,b non esse pronuntiat;fiet igitur rursus ut idem sit ac non sit. Ex assumptione namque erit b, ita enim dicitur, atqui est. Si vero hoc posito possit non esse a,rursus non erit,quia prima propositio ait, si non sit a,non est b, quod est impossibile; quod si ea portio propositionis quæ praecedens est auferatur, nihil evenit necessarium. Age enim ita dicamus, si non est a,non est b, assumamusque, atqui est a, non consequitur ut vel esse vel non esse necessario concludatur,ut in hoc syllogismo: si non est animal, non est homo, atqui est animal, non necesse est vel esse hominem vel non esse. Hi igitur quatuor syllogismi imperfecti dicuntur,idcirco quoniam per se non habent apertam atque perspicuam consequentiæ necessitatem, eaque illis ex probationeconficitur.Utigiturbreviter concludendum sit,in hypotheticissimplicibussyllogismis connexas habentibus propositiones, quoquo modo factis,si quidem prima pars propositionis assumitur,si ea ponatur, fient quatuor syllogismi per se noti atque perfecti; si vero id quod consequitur assumatur, nulli est syllogismo necessitas, nisi in tortio tantummodo, qui non propter complexionis naturam, sed propter terminorum contrarietatem, in quibus solis dici potest, videtur conclusionisnecessitatem tenere.Itaque si quid in assumptione ex. his quas in propositione sunt pronuntiata ponantur, quatuor vel quinque fieri necesse est syllogismos perfectos: quatuor, ubi prima pars propositionis, quinque vero, ubi secunda pars propositionis ponendo assumitur,si non ad complexionis naturam, sed ad terminos aspiciamus.","prev":{"citation":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.1.226-231","label":"1.1.226 to 1.1.231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1.226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1.226"},"next":{"citation":"De Syllogismo Hypothetico Libri Duo 1.1.240-246","label":"1.1.240 to 1.1.246","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1.240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-syllogismo-hypothetico-libri-duo/1.1.240"},"credit":{"text":"Boethius, De Syllogismo Hypothetico Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1030/tmp1030/tmp1030.tmp1030.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}